[PAULUS libro secundo decretorum. ] §26.7.53.prAemilius Dexter magistratus sui tempore datis tutoribus cessauerat in exigenda satisdatione, deinde quibusdam excusatis a sequentibus magistratibus Dexter tutor adsumptus fuerat: creatus conueniebatur in solidum duplici ratione, quod cum magistratus esset et tutores dedisset satisdationem non exegisset.
[保罗,见《判决录》第二卷] 埃米利乌斯·德克斯特在其担任政务官期间,在指定监护人时,未能要求其提供担保。 此后,由于其中一些监护人被免职,德克斯特被后任的政务官们追加指定为监护人。 被指定后,他因双重理由被起诉要求承担全额责任,即因为他担任政务官并指定监护人时,没有要求提供担保。
ex diuerso dictum est, licet satis exactum non esset, tamen in diem tutelae finitae idoneos fuisse tutores neque cessationem curatorum obesse tutoribus debere.
相反的观点则主张,即使没有要求提供担保,但直到监护结束之日,监护人一直是有资产的,且保佐人的懈怠不应当对监护人产生不利影响。
pronuntiauit, si in diem finitae tutelae idonei permansissent tutores, licet et satis non esset exactum, curatorum esse periculum, si minus, tutorum et magistratuum: hoc est tunc esse periculum eius, qui suspectum non fecisset aut satis non exegisset, cum finita tutela non inueniretur idoneus fuisse.
皇帝判决:如果直到监护结束之日,监护人一直保持有资产的状态,那么即使没有要求提供担保,风险也由保佐人承担;如果不是这样,则由监护人和政务官承担。 也就是说,只有当监护结束时,监护人被发现不具有资产时,未起诉其为可疑监护人或未要求其提供担保的人才承担风险。