[UENULEIUS libro sexto stipulationum. ] §26.7.51.prSi duo pluresue tutores tutelam administrent, in fideiussorem quidem in solidum per quemlibet eorum committitur stipulatio: at si inter eos diuisa sit tutela regionibus, quod plerumque fit, et alius urbica negotia, alius peregrina administraret, tunc ex substantia cuiusque rei aut committi contra fideiussorem stipulationem aut non committi dicemus: nam licet omnes tutores sint et tutelam gerant, tamen cum quis de ea re, quae extra suam regionem erit, experiri uel ad iudicium uocari coeperit, perinde non committitur stipulatio, atque si ei administratio tutelae permissa non esset: quantum enim facit in totum denegata, tantundem ualet, si in ea re de qua agitur denegata sit.
[威努莱乌斯,见《问答契约》第六卷] 如果有两个或更多的监护人管理监护事务,通过他们中的任何一人,针对保证人的全额问答契约确实均会发生效力。 但是,如果他们之间的监护按地区进行了划分——这常常发生——并且一人管理城市事务,另一人管理涉外事务,那么我们将根据每个具体事项的实质来判断,针对保证人的问答契约究竟是发生效力还是不发生效力。 因为,尽管所有人都是监护人并履行监护职责,但当任何人开始就其管辖地区以外的事项提起诉讼或被传唤出庭时,问答契约便不发生效力,正如他未被允许管理该监护事务一样。 因为,完全被拒绝管理权所具有的效力,与在所争议的特定事项上被拒绝管理权所具有的效力是完全相同的。