[IDEM libro trigesimo quinto ad edictum. ] §26.7.5.prIta autem depositioni pecuniarum locus est, si ea summa corradi, id est colligi possit, ut comparari ager possit: si enim tam exiguam esse tutelam facile probatur, ut ex nummo refecto praedium puero comparari non possit, depositio cessat.
【同前,告示评注第三十五卷】然而,只有在能够凑齐、即收集到这笔款项,从而得以购买土地的情况下,才可进行金钱的寄托:因为如果容易证明后见财产如此微薄,以至于无法从回收的资金中为该男童购买地产,则免予寄托。
quae ergo tutelae quantitas depositionem inducat, uideamus.
因此,让我们来看看何种规模的后见财产会引入寄托。
et cum causa depositionis exprimatur, ut praedia pupillis comparentur, manifestum est, ut ad minimas summas non uideatur pertinere: quibus modus praefiniri generaliter non potest, cum facilius causa cognita per singulos possit examinari.
而且,既然寄托的目的被表述为给被后见人购买地产,显然这不应适用于极微小的款项:对此无法在一般意义上预先设定界限,因为在审理个案具体情况后,可以更容易地逐一进行审查。
nec tamen auferenda facultas est etiam minores summas interdum deponi postulare, si suspecti tutores esse uideantur.
然而,如果后见人显得可疑,亦不应剥夺有时要求寄托更小额款项的权利。
§26.7.5.1Gessisse autem uidetur tutor, qui quid omnino pupillare attigit etiamsi modicum, cessantque partes eorum, qui solent cessantes cogere administrare.
此外,只要接触过被后见人财产(哪怕是极微少的一部分)的后见人,即被视为已进行管理,而那些通常强制怠慢者进行管理之人的职责则行停止。
§26.7.5.2Quod si posteaquam gessit, tunc se gestu abstinuit, etiam suspecti postulatio succedit.
但是,如果他在管理之后,又不再进行管理,则亦可提起可疑后见人罢免之诉。
§26.7.5.3Quod si quis tutelam mandauerit gerendam gestaque fuerit ab eo cui mandatum est, locus erit tutelae actioni: uidetur enim gessisse qui per alium gessit.
但是,如果有人将后见事务的执行委托他人,且受托人已执行了该事务,则将产生后见诉讼的适用余地:因为通过他人执行事务者,被视为自己执行了该事务。
quod si non accessit is cui mandatum est, utili actione conuenitur.
但如果受托人未着手处理,则可通过准诉讼起诉之。
§26.7.5.4Debitor patris, qui tutelam administrauit filii, tutelae iudicio tenebitur etiam ob id quod patri debuit.
父亲的债务人若管理了儿子的后见事务,对于其压下欠父亲的债务,亦将在后见裁判中承担责任。
§26.7.5.5Si tutor pupillum suum puberem factum non admonuerit, ut sibi curatores peteret (sacris enim constitutionibus hoc facere iubetur qui tutelam administrauit), an tutelae iudicio teneatur? et magis puto sufficere tutelae iudicium, quasi conexum sit hoc tutelae officio, quamuis post pubertatem admittatur.
如果后见人未曾提醒已达适婚年龄的被后见人为自己请求保佐人(因为根据神圣宪令,管理过后见事务者被命令这样做),他是否应在后见裁判中承担责任? 我更倾向于认为后见裁判便已足够,因为这似乎与后见职责相联系,尽管该不作为是在达到适婚年龄之后才被允许诉追的。
§26.7.5.6Post completum uicesimum quintum annum aetatis si nondum rationes redditae sunt nec ad causam instrumenta pertinentia, fidei ac uerecundiae curatorum conuenit, ut consilio suo coeptam litem perficiant.
满二十五岁之后,如果账目以及与案件相关的文书尚未提交,基于保佐人的诚信和敬意,通过其建议来完成已开始的诉讼是适当的。
si igitur cessent in his quae constituta sunt faciendis, magis puto sufficere negotiorum gestorum iudicium etiam si iam actum est, si tamen huius rei ratio reddita non est.
因此,如果他们怠于履行已确定的应做事宜,我更倾向于认为,即使诉讼已经提起,只要此事尚未提交账目,适用无因管理裁判即为足够。
§26.7.5.7Iulianus libro uicesimo primo digestorum huiusmodi speciem proponit: quidam decedens filiis suis dederat tutores et adiecerat: 'eosque aneclogistos esse uolo'.
尤里安在《学说汇纂》第二十一卷中提出了如下案例:某人临终前为儿子们指定了后见人,并加上了:“我希望他们免于结算账目”。
et ait Iulianus tutores, nisi bonam fidem in administratione praestiterint, damnari debere, quamuis testamento comprehensum sit, ut aneclogisti essent: nec eo nomine ex causa fideicommissi quicquam consequi debebunt, ut ait Iulianus, et est uera ista sententia: nemo enim ius publicum remittere potest huiusmodi cautionibus nec mutare formam antiquitus constitutam.
尤里安认为,即使遗言中包含免于结算账目的内容,如果后见人在管理中没有表现出诚实信用,他们也应当被判败诉;尤里安还说,他们不应以此名义基于信托遗赠获得任何东西。 这一观点是正确的:因为任何人不能通过此类约定放弃公法,亦不能改变自古确立的形式。
damnum uero, quodcumque ex tutela quis senserit, et legari et per fideicommissum ei relinqui potest.
然而,任何人因后见事务而遭受的任何损失,均可作为遗赠或通过信托遗赠留给他。
§26.7.5.8Papinianus libro quinto responsorum ita scribit: Pater tutelam filiorum consilio matris geri mandauit et eo nomine tutores liberauit.
帕比尼安在《答辩集》第五卷中写道:父亲命令儿子们的后见事务依据母亲的建议进行,并以此名义免除了后见人的责任。
non idcirco minus officium tutorum integrum erit, sed uiris bonis conueniet salubre consilium matris admittere, tametsi neque liberatio tutoris neque uoluntas patris aut intercessio matris tutoris officium infringat.
但这并不因此使后见人的职责有所减损,但对于诚实信用之士而言,接纳母亲的有益建议是适宜的,即使后见人的免责、父亲的意愿以及母亲的干预均不减损后见人的职责。
§26.7.5.9Usque adeo autem licet tutoribus patris praeceptum neglegere, ut, si pater cauerit, ne quid rei suae distraheretur uel ne mancipia distrahantur uel ne uestis uel ne domus uel ne aliae res periculo subiectae, liceat eis contemnere hanc patris uoluntatem.
然而,后见人在何种程度上被允许忽略父亲的指令? 即,即使父亲曾规定其任何财产均不得处分,或奴隶、衣服、房屋或其他面临风险的物品不得处分,后见人亦被允许忽视父亲的这一意愿。
§26.7.5.10Ex quo innotuit tutori se tutorem esse, scire debet periculum tutelae ad eum pertinere.
自后见人知悉自己担任后见人之时起,他应当知道后见事务的风险归属于他。
innotescere autem qualiterqualiter sufficit, non utique testato eum conueniri: nam etsi citra testationem, scilicet undecumque cognouit, nulla dubitatio est, quin debeat periculum ad ipsum respicere.
然而,以任何方式知悉即为足够,并不一定要通过证人向其宣告:因为即使没有证人宣告,即无论从何处得知,毫无疑问,风险应当由其自身承担。