[HERMOGENIANUS libro primo iuris epitomarum. ] §26.7.48.prInter bonorum uentrisque curatorem et inter curatorem furiosi itemque prodigi pupillue magna est differentia, quippe cum illis quidem plane rerum administratio, duobus autem superioribus sola custodia et rerum, quae deteriores futurae sunt, uenditio committitur.
[赫尔莫杰尼安,见《法学精要》第一卷] 财产及胎儿的管理人,与狂人、同样地与浪费人以及被监护人的管理人之间,存在着巨大的差别。 因为,后者显然被委予财产的管理权,而前述二者则仅被委予保管,以及变卖易于变质之物的权力。