[SCAEUOLA libro secundo responsorum. ] §26.7.47.prTitium et Maeiuum tutores quis dedit et cauit: Βούλομαι καὶ παρακαλῶ πάντας γίνεσθαι μετά τῆσ Μαιβἰου τοῦ ἀδελφοῦ μου γνώμησ, καὶ δίχα αὐτοῦ τὸ γινόμενον ἄκυρον ἔστω.
[斯卡埃沃拉,见《论解答集》第二卷] 某人指定提修斯和马埃维乌斯为后监护人,并规定:“我希望并请求所有人,凡事均须依我兄弟马埃维乌斯的意见行事,非经其参与所为者,概属无效。
Titius solus a debitoribus exegit: an liberati essent? respondi, si et administrationem Maeuio dedisset, non recte solutum.
”提修斯独自向债务人催收:债务人是否已免责? 我回答说,如果遗言人也向马埃维乌斯授与了管理权,则该给付并非合法完成。
' §26.7.47.1Quantum autem filio meo diurnum sufficiat, Marina et Ianuaria aestimabunt': quaero, an contenti esse debeant tutores arbitrio mulierum.
“至于我儿子每日口粮以多少为适宜,由玛丽娜和雅努阿里亚予以估定。 ”我问,后监护人们是否应当服从这些妇女的裁决。
respondi sumptum boni uiri arbitrio faciendum.
我回答说,开支应当根据诚实人的裁决来确定。
§26.7.47.2Tutores dati ad res Italicas instrumenta Romae reppererunt debitorum prouincialium, ut pecunia Romae aut ubicumque petitum fuerit soluatur: quaero, cum neque debitores in Italia essent neque eorum praedia, an haec exactio ad Italicae rei tutores pertineat.
为意大利财产指定的后监护人在罗马发现了外省债务人的字据,内容为在罗马或在任何被请求的地方支付金钱。 我问,既然债务人及其地产均不在意大利,该催收事务是否属于意大利财产的后监护人。
respondi, si prouincialis contractus esset, non pertinere, respicere tamen ad officium eorum, ne instrumentorum ignorantia contractus eos, ad quos administratio pertineret, lateret.
我回答说,如果是外省合同,则不属于;然而,这关涉他们的职责,即不得因对字据的无知,而使合同对那些拥有管理权的人隐瞒。
§26.7.47.3A matre datus testamento tutor cum putaret se tutorem esse, distraxit bona materna et paterna pupillorum et decessit non soluendo: quaeritur, an pupillus res possit uindicare.
母亲在遗言中指定的后监护人自以为是后监护人,便变卖了被监护人母方和父方的财产,并在无力偿债的情况下死亡。 现问,被监护人是否可以追索这些物件。
respondi, si manent res pupilli, uindicari ab eo posse.
我回答说,如果被监护人的物件仍然存在,他可以予以追索。
§26.7.47.4Praefectus legionis ita testamento cauit: 'uolo, ut sit in arbitrio tutorum filii mei, si uoluerint, huius summae uncias inferre usurarum nomine ita, ne nummi dispargantur': quaero, si apparuerit pecunia faenerata a tutoribus, iudicio tutelae uncias usuras an uero eas quas stipulati sunt praestare debeant.
军团长在遗言中作此规定:“我希望,由我儿子的后监护人们自行裁量,若他们愿意,以此总额的十二分之一作为利息纳入,以免金钱散失。 ”我问,如果证实金钱已被后监护人们出借,在后监护诉讼中,他们是应当支付十二分之一的利息,还是应当支付他们所约定的利息。
respondi, si secundum uoluntatem defuncti elegissent usurarum praestationem neque pupilli nomine in faenus dedissent, id praestatur, quod testator uoluisset.
我回答说,如果他们按照死者的意愿选择了利息的给付方式,且未以被监护人的名义将其出借,则应当给付遗言人所希望的数额。
§26.7.47.5Lucius Titius mutuam pecuniam a tutore accepit et rem hereditariam pignori ei dedit: post triennium iam puberibus his, quorum tutela administrata est, fisco bona defuncti adiudicata sunt, quia mortem eius heres non est ultus: quaeritur, an id nomen pupillus recusare possit.
卢修斯·提修斯从后监护人处获得了一笔借款,并向其提供了一件继承财产作为质权。 三年后,在受后监护管理的人已经成年时,由于继承人未为死者的死亡复仇,死者的财产被判归国库。 现问,被监护人是否可以拒绝承认该债权。
respondi secundum ea quae proponuntur id nomen ad onus tutorum non pertinere.
我回答说,根据所提示的情形,该债权不属于后监护人应当承担的负担。
§26.7.47.6Altero ex duobus fratribus sociis bonorum et negotiationis defuncto, herede filio, patruus tutor uenditis omnibus communis negotiationis mercibus et sibi redemptis negotium suo nomine exercuit: quaesitum est, utrum compendium negotii an usuras pecuniae praestare debeat.
在财产和合伙商业的两位兄弟中,有一人死亡,其子为继承人,叔叔作为后监护人卖掉了共同商业的所有商品并由自己买下,以自己的名义经营业务。 现问,他应当支付商业利润还是金钱利息。
respondi secundum ea quae proponuntur pupillo usuram, non compendium praestandum.
我回答说,根据所提示的情形,应当向被监护人支付利息,而非商业利润。
§26.7.47.7Tutor rerum Italicarum conuentus a creditore prouinciali, ubi rem pupillus habuit, soluit: quaesitum est, an id tutelae iudicio reputari potest.
意大利财产的后监护人,在被监护人拥有财产的外省,被外省债权人起诉并支付了款项。 现问,这是否可以在后监护诉讼中予以扣除。
respondi nihil proponi, cur non possit.
我回答说,没有任何提示表明为何不能扣除。