Humanitext Reader

查士丁尼一世 · 学说汇纂 §26.7.46.pr-26.7.46.7

指定代理人效力与监护人责任免除的裁决

第 3881 段,共 9271 段 · 拉丁语

内容简介

保罗针对监护与保佐关系中的多项实务法律问题做出了解答,内容涉及任命债务人为代理人的效力、对抗既判力抗辩的恶意再抗辩、后监护人与公共财产保佐人的责任分担区别,以及后监护人免除债务人债务的权限限制等。

[IDEM libro nono responsorum. ] §26.7.46.prLucius Titius curator Gaii Seii tempore curae fundum Cornelianum locauit Sempronio, qui Sempronius reliqua traxit: pupillus aetate probata eundem quondam colonum Sempronium fecit procuratorem: quaero, an ex eo, quod ille ut procurator egit, omne debitum adulescens agnouisse uideatur eoque nomine curatorum suum liberasset.
[同上,见《论解答集》第九卷] 盖尤斯·塞尤斯的保佐人卢修斯·提修斯在保佐期间将科尔内利乌斯地产出租给森普罗尼乌斯,而森普罗尼乌斯拖欠了租金。 被监护人在年龄被核准后,任命同一位曾为佃户的森普罗尼乌斯为自己的代理人。 我问,基于后者作为代理人活动的事实,该青年是否被视为承认了全部债务,并因此免除了其保佐人的责任。
Paulus respondit non ex eo, quod adultus eum, qui praedia eius coluit, procuratorem habere uoluit, debitum, quod ex conductione reliquatus est, adgnouisse eum uideri.
保罗回答说,成年人希望将耕作其土地的人作为其代理人的事实,并不意味着他被视为承认了因租赁而拖欠的债务。
§26.7.46.1Sempronii, qui ex pollicitatione debitor patriae suae exstiterat, bona res publica iussu praesidis possedit: quorum bonorum magistratus rei publicae tres curatores constituerunt, qui apud Graecos ἐπιμεληταὶ uocantur, qui postea inter se sine consensu rei publicae administrationem bonorum Sempronii diuiserunt: ex quibus quidam, cum reliqua traherent, idonei in ipso tempore administrationis esse desierunt: postea pupillus heres Sempronii, qui abstentus erat, ab imperatore impetrauit, ut bona paterna ei restituerentur: quaero, an ex bonis eorum, qui idonei sunt, indemnitati pupilli prospici debeat, cum indiuiduum his officium curae a magistratibus iniunctum sit.
森普罗尼乌斯因允诺而对其故乡城市负有债务,根据总督的命令,国家占有了他的财产。 国家政务官为此财产任命了三位保佐人(希腊人称之为 ἐπιμεληταὶ),他们此后在未经国家同意的情况下,在他们之间分割了森普罗尼乌斯财产的管理权。 其中一些人在出现拖欠的情况下,在管理期间便失去了资力。 此后,作为森普罗尼乌斯继承人且已放弃继承的被监护人,向皇帝请求将父亲的财产返还给他并获得了准许。 我问,既然政务官向他们施加了不可分割的保佐职责,是否应当从有资力者的财产中保障被监护人获得弥补。
Paulus respondit, si pupillo in curatores bonorum actiones decerni placuerit, pro eius portione, qui idoneus non sit, magistratus conueniri oportere: alia enim causa est tutorum, alia eorum, qui rei publicae negotia administrant.
保罗回答说,如果决定允许被监护人对财产保佐人提起诉讼,则对于无资力者的份额,应当起诉政务官;因为后监护人的情况与管理国家事务者的情况不同。
§26.7.46.2Tutorem, qui pecuniam pupillarem quamuis suo nomine faenerauit, non uideri contra constitutiones fecisse, quae prohibent pecuniam pupillarem in usus suos conuertere.
后监护人即使以自己的名义借出被监护人的资金,也不被视为违反了禁止将被监护人资金转归自己使用的宪令。
§26.7.46.3Quaesitum est, an eius pecuniae, qua tutor usus est, post finitam quoque tutelam in diem iudicii accepti easdem usuras praestare debeat.
有人提出,对于后监护人自己使用的资金,在后监护关系结束后,直到诉讼被接受之日,是否应当支付同样的利息。
Paulus respondit finita administratione eas usuras debere computari, quae in tutelae iudicio computantur.
保罗回答说,管理结束后,应当计算在后监护诉讼中计算的利息。
§26.7.46.4Paulus respondit propter ea, quae post pubertatem nulla necessitate cogente, sed ex uoluntate sua tutor administrauit, fideiussorem, qui saluam rem fore cauit, non teneri.
保罗回答说,对于后监护人在成年后非因迫切需要、而是根据其个人意愿所管理的事务,保证财产安全的保证人不承担责任。
§26.7.46.5Tutelae iudicio tutor conuentus edidit librum rationum et secundum eum condemnatus soluit: postea cum a debitoribus paternis, quorum nomina libro rationum non inerant, exigere uellet pupillus, prolatae sunt ab his apochae tutoris: quaesitum est, utrum aduersus tutorem an aduersus debitores actio ei competat.
后监护人在后监护诉讼中被起诉,提交了账簿并根据账簿被判决支付。 此后,当被监护人想要向未列入账簿的父亲的债务人催收时,这些债务人出示了后监护人的收据。 有人提出,他应起诉后监护人还是债务人。
Paulus respondit, si tempore administrandae tutelae tutori tutelam gerenti debitores soluissent, liberatos eos ipso iure a pupillo: sed si cum tutore actum esset, posse eundem adulescentem propter eam causam tutelae experiri et aduersus exceptionem rei iudicatae doli mali uti replicatione.
保罗回答说,如果在管理后监护期间,债务人已向履行后监护职责的后监护人付款,则他们在法律上当然免除对被监护人的债务;但如果已起诉后监护人,该青年可以基于该事由提起后监护诉讼,并在对抗既判力抗辩时使用恶意的再抗辩。
§26.7.46.6Cum testamento duo tutores dati essent pupillo et alter ex his uita defunctus fuisset, in locum eius petente matre ex praesidis prouinciae praecepto a magistratibus alius tutor datus est, a quo magistratus satis exegerunt rem saluam fore: tutor testamento datus postea datum suspectum fecit: quaesitum est, in quantum teneatur.
当通过遗言将两名后监护人指定给被监护人,且其中一人已经去世时,根据其母亲的请求,经行省总督的指令,政务官指定了另一人代替其位置,政务官向其索取了保证财产安全的担保。 遗言指定的后监护人此后指控后指定的后监护人有嫌疑。 有人提出,他在多大程度上承担责任。
Paulus respondit tutorem testamento datum pro ea parte conueniri oportere, pro qua parte administrauit: pro contutoris autem portione prius eos conueniri debere, qui pro eo se obligauerunt uel magistratus qui eum dederunt: tunc si solidum pupillus consequi non potuerit, de officio contutoris quaerendum, an suspectum facere debuerit, praesertim cum suspectum quoque eum postulasse dicatur.
保罗回答说,遗言指定的后监护人应当就其管理的部分被起诉;而对于共同后监护人的份额,应当首先起诉为此承担保证责任的人,或者指定他的政务官。 此后,如果被监护人未能获得全部款项,则应审查共同后监护人的职责,即他是否应当将其指控为有嫌疑,特别是据说他已经请求宣布其为有嫌疑。
alias quidem cum magistratus plures tutores dant, non prius ad eos reuerti pupillus potest, quam omnes tutores excussi fuerint: in proposito cum unus a magistratibus datus proponeretur, non est uisum prius collegam conueniendum, qui et suspectum fecit et testamento datus est, perindeque habendos singulos, ac si in partes dimidias tutores dati essent.
的确,在其他情况下,当政务官指定多名后监护人时,在所有后监护人的财产被执行殆尽之前,被监护人不能转向起诉政务官;但在本案中,由于政务官仅指定了一人,因此不认为应当首先起诉那位既指控其有嫌疑又是遗言指定的同僚,而应当将每个人视为各占二分之一份额指定的后监护人。
§26.7.46.7Tutoribus concessum est a debitoribus pupilli pecuniam exigere, ut ipso iure liberentur, non etiam donare uel etiam deminuendi causa cum iis transigere: et ideo eum, qui minus tutori soluit, a pupillo in reliquum conueniri posse.
后监护人被允许向被监护人的债务人催收资金,从而在法律上当然免除债务人的债务,但不得进行赠与,也不得为了减少财产而与他们和解;因此,向后监护人少付的人,可以被被监护人就剩余部分起诉。

词汇与语法注释

  1. §26.7.46.praetate probata — 夺格绝对结构,意为“在年龄被核准之后”(即达到成年)。它标志着此前被称为被监护人(pupillus)的人过渡到能够管理自己事务的法定成年身份(在下文中被称为 adultus 和 adulescens)。
  2. §26.7.46.1qui abstentus erat — 意为“曾放弃(保留)继承权的人”。动词 abstineo 的被动语态在此处具有反身或中动意义,指的是继承人为了避免因继承债务超过遗产而蒙受损失,从而不参与混同财产的法律救济手段(beneficium abstinendi)。
  3. §26.7.46.5doli mali uti replicatione — doli mali 是属格,修饰 replicatione(再抗辩),意为“使用欺诈(恶意)的再抗辩”。这是在后监护人收到付款却未记入账簿的不诚信情况下,被监护人用来对抗债务人提出的既判力抗辩(exceptionem rei iudicatae)的法律救济手段。
  4. §26.7.46.6excussi fuerint — 动词 excutere(原意为“抖落”或“彻底搜查”)的被动完成时,在此处意为“(后监护人的资产)已被彻底执行/逃尽”。它表明,在追究政务官的补充责任之前,必须先对所有主后监护人的财产完成执行和追征程序。

引用这一段

查士丁尼一世, 学说汇纂 §26.7.46.pr-26.7.46.7. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi2806.phi002.humanitext-lat1:26.7.46.pr-26.7.46.7

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。