[IDEM libro quarto decimo quaestionum. ] §26.7.45.prSi pupillus alterum ex tutoribus post pubertatem liberasset, improbe alterum illius nomine conabitur interpellare.
[同上,见《论疑难问题》第十四卷] 如果被监护人在达到成年年龄后免除了共同监护人之一的责任,那么他企图就该被免除者的份额不当地起诉另一名监护人。
idemque dicemus in duobus magistratibus collegis, quorum alterum res publica conuenit.
对于两名同僚政务官,若国家已起诉其中一人,我们也将得出相同的结论。
sed haec in magistratibus tractaui, quasi duo rei eiusdem debiti essent omnimodo: quod non ita est.
但是,我曾将这些关于政务官的事务,视作他们完全是同一债务的两名共同债务人来进行讨论,而事实并非如此。
nam si uterque idoneus est, electio locum non habet: is autem, qui tempore liberatus est, non ei similis est qui nihil habet, sed ei qui satisfecit: habet enim quod obiciat petitori.
因为如果双方都有偿付能力,则不存在选择的余地;而因时间届满而被免除责任的人,并不类似于毫无财产的人,而是类似于已经履行债务的人,因为他拥有对抗原告的抗辩事由。