[IDEM libro undecimo quaestionum. ] §26.7.37.prTutorem, qui tutelam gerit, Sabinus et Cassius, prout gerit, in singulas res per tempora uelut ex pluribus causis obligari putauerunt.
【同上,《论问题》第十一卷】萨宾和卡西乌斯认为,履行监护职责的监护人,根据其管理情况,在不同时期就个别事务,如同基于多种原因而承担义务。
§26.7.37.1Secundum quam sententiam seruus institor dominicae mercis uel praepositus debitis exigendis si liber factus in eodem actu perseueret, quamuis tempore seruitutis obligari non potuerit, praeteriti temporis nomine actione negotiorum gestorum non inutiliter conuenietur, earum scilicet rerum, quae conexam rationem cum his, quae postea gesta sunt, habuerunt: sic enim et tutelae iudicium earum quoque rerum causa tenere placuit, quae post pubertatem administrantur, si posterior actus priori cohaereat neque diuisus propriam rationem habet.
根据这一见解,如果作为主人商品的店铺管理人或被指定催收债务的奴隶,在获得释放成为自由人后继续从事同样的活动,尽管他在奴隶期间不能承担义务,但他仍将因过去期间的事由被提起事务管理之诉而有效受到控告,即那些与后来所处理的事务有密切关联的事务:因为同样地,如果后来的行为与先前的行为相联结,且未被分割而具有独立的账目,那么对于在达成年龄后所管理的事务,监护之诉也应被认定为有效。
§26.7.37.2Inde descendit quaestio, quae uolgo circa filium familias tractata est, qui tutor testamento datus post tutelam gestam emancipatus in eodem officio perseuerauit.
由此产生了一个通常就家子所讨论的问题,即一个通过遗嘱被指定为监护人的家子,在履行监护职责后获得解放,并继续留在同一职位上。
et secundum Sabini et Cassii sententiam eueniet, ut de eo quidem, quod post emancipationem gestum est, in solidum conueniri possit, de praeterito autem, siue peculium non sit ademptum siue ademptum sit, in id quod facere possit.
根据萨宾和卡西乌斯的见解,结果将是:对于解放后所处理的事务,他可以被全额控告;但对于过去(解放前)的事务,无论其特有财产是否被收回,他仅在其支付能力限度内承担责任。
quod si superioris temporis nomine patrem de peculio pupillus conuenire maluerit (annus enim utilis ex quo tutela agi posse coepit computabitur): ne capiatur pater inducta totius temporis causa, tempus, quo filius familias tutelam gessit, comprehendendum erit.
但是,如果被监护人宁愿就先前期间的事由,针对特有财产向父亲提起诉讼(因为有效年自监护之诉能够提起之日起计算):为了不使父亲因整个期间的诉因被引入而遭受损失,必须仅将该家子履行监护职责的期间纳入(诉讼范围)。