[CALLISTRATUS libro quarto de cognitionibus. ] §26.7.33.prA tutoribus et curatoribus pupillorum eadem diligentia exigenda est circa administrationem rerum pupillarium, quam pater familias rebus suis ex bona fide praebere debet.
【卡利斯特拉图斯,评《特别审理法》第四卷】关于被后监人财产的管理,应当向被后监人的后监人和保佐人要求同样的注意,正如家父依据诚信原则对其自身财产所应当表现出的那样。
§26.7.33.1Officium tutorum curatoribus constitutis finem accipit ideoque omnia negotia, quae inita sunt, ad fidem curatorum pertinent: idque etiam diuus Marcus cum filio suo Commodo rescripsit.
随着保佐人的指定,后监人的职责即告终止,因此所有已开始的事务均归属于保佐人的责任范围;神君马可与其子康茂德在批复中亦作此规定。
§26.7.33.2Heredibus quoque pupillorum electio eadem aduersus tutores, in quo potissimum consistere uelint, competit, quae ipsis quorum tutela administrata sit, principalibus constitutionibus declaratur.
被后监人的继承人针对后监人亦享有同样的选择权,即他们尤其希望基于何种主张进行起诉,正如针对那些其后监事务已被管理的人本身,皇帝宪令所宣告的那样。
§26.7.33.3Sumptuum, qui bona fide in tutelam, non qui in ipsos tutores fiunt, ratio haberi solet, nisi ab eo qui eum dat certum solacium ei constitutum est.
通常,仅就依诚信原则为后监事务所支付的费用进行清算,而不就为后监人个人所支付的费用进行清算,除非指定他的人已为他规定了固定津贴。