Humanitext Reader

查士丁尼一世 · 学说汇纂 §26.7.3.pr-26.7.3.9

数名监护人的管理分工与名誉监护人责任

第 3838 段,共 9271 段 · 拉丁语

内容简介

本部分规定了在指定数名监护人(或财产管理人)时的管理机制。裁判官倾向于由一人实际管理以提高效率,不参与管理的“名誉监护人”需承担监督责任,但在特定条件下亦允许共同管理或分割管理。

[IDEM libro trigesimo quinto ad edictum. ] §26.7.3.prSi plures curatores dati sunt, Pomponius libro sexagesimo octauo ad edictum scripsit ratum haberi debere etiam quod per unum gestum est: nam et in furiosi curatoribus, ne utilitates furiosi impediantur, praetor uni eorum curationem decernet ratumque habebit, quod per eum sine dolo malo gestum est.
【同前,告示评注第三十五卷】如果指定了数名财产管理人,蓬波尼乌斯在《告示评注》第六十八卷中写道,即使仅由其中一人所作的行为也应当被确认有效:因为即使在狂人的财产管理人中,为了不使狂人的利益受到阻碍,裁判官也会将管理权决定授予他们中的一人,并确认其无欺诈地所作的行为有效。
§26.7.3.1Si parens uel pater qui in potestate habet destinauerit testamento, quis tutorum tutelam gerat, illum debere gerere praetor putauit, meritoque parentis statur uoluntati, qui utique recte filio prospexit.
如果拥有支配权的家长或父亲在遗言中指定了应由哪位监护人实际履行监护,裁判官认为应当由该人履行,而且理所当然应当依循家长的意愿,因为他无疑为儿子作了妥善的考量。
tantundem praetor facit et de his, quos parens destinauit testamento, ipse autem confirmauit, ut, si parens declarauit, quem uelit tutelam administrare, ille solus administret.
裁判官对于那些由家长在遗言中指定、并由其本人予以确认的人也同样办理,即如果家长已表明希望由谁管理监护,则仅由该人管理。
§26.7.3.2Ceteri igitur tutores non administrabunt, sed erunt hi, quos uulgo honorarios appellamus.
因此,其他监护人将不进行管理,而是成为我们通常所称的名誉监护人。
nec quisquam putet ad hos periculum nullum redundare: constat enim hos quoque, excussis prius facultatibus eius qui gesserit, conueniri oportere: dati sunt enim quasi obseruatores actus eius et custodes, imputabiturque eis quandoque, cur, si male eum conuersari uidebant, suspectum eum non fecerunt.
任何人都不应认为他们不承担任何风险:因为确立的规则是,在首先对实际管理者的财产进行清理执行之后,也应当对这些名誉监护人提起诉讼:因为他们被指定作为其行为的监督者和保护者,如果他们看到该人品行不端却未将其作为可疑监护人予以告发,这在将来某个时候将被归责于他们。
adsidue igitur et rationem ab eo exigere eos oportet et sollicite curare, qualiter conuersetur, et si pecunia sit, quae deponi possit, curare, ut deponatur ad praediorum comparationem: blandiuntur enim sibi, qui putant honorarios tutores omnino non teneri: tenentur enim secundum ea quae supra ostendimus.
因此,他们应当不断要求其提交账目,并细心关注其行为如何;如果有名义上可以存入的资金,应当设法将其存入以用于购买地产:因为那些认为名誉监护人完全不承担责任的人只是在自欺欺人:因为根据我们上面所表明的,他们是要承担责任的。
§26.7.3.3Quamuis autem ei potissimum se tutelam commissurum praetor dicat, cui testator delegauit, attamen nonnumquam ab hoc recedet, ut puta si pater minus penso consilio hoc fecit, forte minor uiginti quinque annis, uel eo tempore fecit, quo iste tutor bonae uitae uel frugi uidebatur, deinde postea idem coepit male conuersari ignorante testatore, uel si contemplatione facultatium eius res ei commissa est, quibus postea exutus est.
然而,虽然裁判官表示他将最优先把监护委托给遗言者所委派的人,但有时他也会背离这一原则,例如:如果父亲是在未深思熟虑的情况下作此决定(也许他未满二十五岁),或者是在该监护人表现得生活端正或节俭之时作此决定,而随后在遗言者不知情的情况下,该人开始品行不端;或者是因为考虑到他的财产状况而将事务委托给他,而随后他被剥夺了这些财产。
§26.7.3.4Nam et si unum pater dederit tutorem, nonnumquam ei adiunguntur curatores: nam imperator noster cum patre rescripsit, cum duos quis libertos suos tutores dedisset, unum rerum Italicarum, alium rerum Africanarum, curatores eis adiungendos, nec patris secuti sunt uoluntatem.
因为即使父亲只指定了一名监护人,有时也会为他追加财产管理人:因为我们的皇帝与其父亲曾在敕答中规定,当某人指定其两名解放自由人作为监护人(一人负责意大利事务,另一人负责非洲事务)时,应当为他们追加财产管理人,他们没有遵循父亲的意愿。
§26.7.3.5Quod in tutoribus scriptum est, et in curatoribus erit obseruandum, quos pater testamento destinauit a praetore confirmandos.
关于监护人所规定的内容,也应当在家长在遗言中指定并由裁判官确认的财产管理人中予以遵守。
§26.7.3.6Apparet igitur praetori curae fuisse, ne tutela per plures administretur, quippe etsi pater non destinauerit quis gerere debeat, attamen id agit, ut per unum administretur: sane enim facilius unus tutor et actiones exercet et excipit.
因此显而易见,裁判官所关心的是,监护不应由数人共同管理,因为即使父亲没有指定由谁来实际履行,裁判官也会设法使之由一人管理:因为确实,由一名监护人提起或承受诉讼要容易得多。
§26.7.3.7Ne per multos tutela spargatur, si non erit a testatore electus tutor aut gerere nolet, tum is gerat, cui maior pars tutorum tutelam decreuerit: praetor igitur iubebit eos conuocari aut, si non coibunt aut coacti non decernent, causa cognita ipse statuet, quis tutelam geret.
为了不使监护分散于多人,如果遗言者未选定监护人或选定者不愿履行,则由过半数监护人议决授予监护权的人履行:因此裁判官将命令召集他们,或者,如果他们不聚集,或者被召集后未作议决,裁判官将在审理案情后,亲自决定由谁履行监护。
§26.7.3.8Plane si non consentiant tutores praetori, sed uelint omnes gerere, quia fidem non habeant electo nec patiuntur succedanei esse alieni periculi, dicendum est praetorem permittere eis omnibus gerere.
当然,如果监护人不同意裁判官的决定,而希望全体共同履行,因为他们不信任被选定的人,且不能容忍作为他人风险的代位承担者,则应当认为裁判官准许他们全体共同履行。
§26.7.3.9Item si diuidi inter se tutelam uelint tutores, audiendi sunt, ut distribuatur inter eos administratio
同样,如果监护人希望在他们之间分割监护,则应当听取他们的意见,以便在他们之间分配管理事务。

词汇与语法注释

  1. 26.7.3.1meritoque parentis statur uoluntati — 此处使用了动词 stare(依循、坚持)的无人称被动语态 statur,支配与格 uoluntati,意为“(家长的)意愿得到依循”。这体现了裁判官尊重家长指定监护人意愿的法律惯例。
  2. 26.7.3.2excussis prius facultatibus eius qui gesserit — 此句包含由 excutere(清理、彻底调查或执行债务人财产)的完成时被动分词 excussis 构成的夺格绝对结构,意为“在实际管理者(eius qui gesserit)的财产(facultatibus)首先被清理执行之后”。这表明名誉监护人承担的是补充性的二次责任。
  3. 26.7.3.2suspectum eum non fecerunt — 短语 suspectum facere(使成为可疑的)是罗马法中的技术性法律术语,指提起“可疑监护人告发”(accusatio suspecti tutoris)以罢免其职务。此处指责名誉监护人未能对行为不端的共同监护人履行法定的告发和罢免程序。
  4. 26.7.3.6praetori curae fuisse — 经典的双与格(double dative)结构。由人称与格 praetori(对裁判官而言)和目的/效果与格 curae(作为一种关切)结合,充当谓语,强调防止多头管理是裁判官的主要政策关注点。
  5. 26.7.3.8succedanei esse alieni periculi — 形容词/名词 succedaneus(代位者、替代物)支配属格短语 alieni periculi(他人的风险/责任)。意为“作为他人风险的代位承担者”,生动刻画了共同监护人因不信任被选定之人、从而抗拒为其管理所致的财产损失承担连带或二次责任的心理。

引用这一段

查士丁尼一世, 学说汇纂 §26.7.3.pr-26.7.3.9. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi2806.phi002.humanitext-lat1:26.7.3.pr-26.7.3.9

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。