[PAULUS libro trigesimo octauo ad edictum. ] §26.7.12.prCum plures tutelam gerunt, nulli eorum in contutorem actio pupilli nomine datur.
【巴乌鲁斯,告示评注第三十八卷】当数人共同担任后见人时,任何人均不得以被后见人的名义提起针对共同后见人的诉讼。
§26.7.12.1Quae bona fide a tutore gesta sunt, rata habentur etiam ex rescriptis Traiani et Hadriani: et ideo pupillus rem a tutore legitime distractam uindicare non potest: nam et inutile est pupillis, si administratio eorum non seruatur, nemine scilicet emente.
由后见人善意所为的行为,根据图拉真与哈德良的敕答,亦被视为有效;因此,被后见人不能请求收回由后见人合法售出的物。 因为若其财产管理得不到维持(由于显然无人购买),这对被后见人也是不利的。
nec interest, tutor soluendo fuerit nec ne, cum, si bona fide res gesta sit, seruanda sit, si mala fide, alienatio non ualet.
且后见人是否有偿付能力并无关系,因为若是以善意进行的行为,则应予维持,若是以恶意进行,则转让无效。
§26.7.12.2Nimium est licere tutori respectu existimationis pupilli erogare ex bonis eius, quod ex suis non honestissime fuisset erogaturus.
以后见人考虑被后见人的名声为由,允许其从被后见人的财产中支出其若从自己的财产中便极不体面地不予支出的部分,这是过分的。
§26.7.12.3Cum tutor non rebus dumtaxat, sed etiam moribus pupilli praeponatur, inprimis mercedes praeceptoribus, non quas minimas poterit, sed pro facultate patrimonii, pro dignitate natalium constituet, alimenta seruis libertisque, nonnumquam etiam exteris, si hoc pupillo expediet, praestabit, sollemnia munera parentibus cognatisque mittet.
由于后见人不仅被委以管理被后见人的财产,而且还被委以规范其品行,他尤其应当为教师确定报酬,并非尽可能定得最低,而是要根据财产的能力以及出身的尊贵程度来确定;他应当向奴隶和解放自由人,有时甚至向外人提供生活费,如果这对应被后见人有利的话;他应当向父母和亲属发送惯常的礼物。
sed non dabit dotem sorori alio patre natae, etiamsi aliter ea nubere non potuit: nam etsi honeste, ex liberalitate tamen fit, quae seruanda arbitrio pupilli est.
但即使异父姐妹不以此种方式便无法结婚,他也不得向其赠与嫁妆:因为这虽属体面,但毕竟是出于慷慨的行为,而此种行为必须留待被后见人自己来裁决。
§26.7.12.4Si tutor pecuniam pupillarem credere non potuit, quod non erat cui crederet, pupillo uacabit.
如果后见人因没有可出借的对象而无法出借被后见人的资金,该资金将算作被后见人的闲置资金。