[ULPIANUS libro trigesimo quinto ad edictum. ] §26.7.1.prGerere atque administrare tutelam extra ordinem tutor cogi solet.
监护人通常在非常程序中被强制履行和管理监护职责。
§26.7.1.1Ex quo scit se tutorem datum si cesset tutor, suo periculo cessat: id enim a diuo Marco constitutum est, ut, qui scit se tutorem datum nec excusationem si quam habet allegat intra tempora praestituta, suo periculo cesset.
自其获悉自己被指定为监护人之时起,若该监护人懈怠,其懈怠后果自负。 因为神君马可曾规定:凡获悉自己被指定为监护人,而未在规定期限内申报其所持有的任何免职理由者,其懈怠后果自负。
§26.7.1.2Sufficit tutoribus ad plenam defensionem, siue ipsi iudicium suscipiant siue pupillus ipsis auctoribus, nec cogendi sunt tutores cauere, ut defensores solent.
对于监护人而言,无论是他们自己承担诉讼,还是被监护人在其准许下承担诉讼,均已足以进行充分的抗辩;且不应强制监护人提供担保,如普通代理人通常所须做的那样。
licentia igitur erit, utrum malint ipsi suscipere iudicium an pupillum exhibere, ut ipsis auctoribus iudicium suscipiatur: ita tamen, ut pro his, qui fari non possunt uel absint, ipsi tutores iudicium suscipiant, pro his autem, qui supra septimum annum aetatis sunt et praesto fuerint, auctoritatem praestent.
因此,他们可自由选择:是愿意自己承担诉讼,还是传唤被监护人到庭以便在其准许下承担诉讼。 然而,对于无法言语者或缺席者,监护人自己应当承担诉讼;而对于年满七岁且在庭者,监护人应当给予准许。
§26.7.1.3In causis autem adultorum licentia erit agentibus uel ipsum adultum praesentem in iudicium uocare, ut consensu curatoris conueniatur, uel contra curatorem agere, ut ipse litem suscipiat.
但在未成年人的案件中,起诉人可自由选择:或将到庭的未成年人本人传唤至法庭,以便在保佐人同意下对其提起诉讼;或对保佐人提起诉讼,使其自己承担诉讼。
in absentibus autem adultis omnimodo contra curatorem agendum.
但若未成年人缺席,则必须对保佐人提起诉讼。
§26.7.1.4Non denegari autem neque tutoribus neque curatoribus etiam debitores pupillorum uel adultorum ex persona sua prospectu officii in iudicium uocare uel eis hoc facientibus suum accommodare consensum.
此外,无论是监护人还是保佐人,出于对其职责的考虑,以其自身名义将被监护人或未成年人的债务人传唤至法庭,或者在后者自行起诉时给予其同意,均不被禁止。