[ULPIANUS libro trigesimo quinto ad edictum. ] §26.4.5.prLegitimos tutores nemo dat, sed lex duodecim tabularum fecit tutores.
[乌尔比安,著《告示注解》第三十五卷] 没有人指定法定监护人,而是《十二表法》使他们成为监护人。
§26.4.5.1Sed etiam hos cogi satisdare certum est, in tantum ut etiam patronum et patroni filium ceterosque liberos eius cogi rem saluam fore satisdare plerisque uideatur.
但同样可以肯定的是,这些人也必须被强迫提供担保,以至于在大多数人看来,甚至连解放自由人的旧主人(庇护人)、旧主人的儿子以及他的其他子女,也必须被强迫提供财产安全的担保。
sed hoc causa cognita praetorem statuere debere melius est, utrum debeat satisdare patronus liberique eius an non, ut, si persona honesta sit, remittatur ei satisdatio et maxime, si substantia modica sit: si autem patroni persona uulgaris uel minus honesta sit, ibi dicendum est satisdationem locum habere: ut aut modus tutelae aut persona aut causa admittat satisdationem.
然而,更好的是,裁判官应当在审理案情后决定这一问题,即旧主人及其子女是否应当提供担保,以便在当事人身分体面的情况下免除其担保,特别是在财产微薄的情况下;但如果旧主人的身分普通或不太体面,则应当说有提供担保的余地,以便使监护的规模、人身或案情允许要求提供担保。
§26.4.5.2In legitimis et in his, qui a magistratibus dantur, quaesitum est, an uni decerni tutela possit.
在法定监护人以及由长官指定的监护人中,人们提出了一个问题:监护权是否可以只授予其中一人。
et ait Labeo et uni recte tutelam decerni: posse enim aliquos uel absentes uel furiosos esse: quae sententia utilitatis gratia admittenda est, ut uni decernatur administratio.
拉贝奥认为,将监护权正当地授予一人也是可以的;因为其中某些人可能不在场或处于精神失常状态。 为了实用起见,应当采纳这一观点,以便将管理权授予一人。
§26.4.5.3An ergo et prouocare se inuicem secundum superiorem clausulam possint? et magis est, ut, si omnes satis non dederint uel si finita est satisdatio (nonnumquam enim satisdatio ab eis non petitur, aut satis desinit esse cautum, aut magistratus municipales ab his quos dederint aut non potuerunt aut noluerunt satis exigere), posse dici etiam in his, quo casu cautum non est, admittendam prouocationem.
那么,他们是否也可以根据上述条款相互敦促呢? 更为支持的意见是,如果所有人都未提供担保,或者担保已告失效(因为有时并未向他们索取担保,或者担保不再充足,或者地方长官无法或不愿从他们所指定的人那里足额征收担保),则可以说,即使在这些未作担保的情况下,也应当允许相互敦促。
§26.4.5.4An ergo et in patronis idem sit dicendum, maxime ubi cessat satisdatio? et puto in patronis non oportere admitti prouocationem nisi ex magna causa, ne quis spem successionis deminuat: nam si patrono tutela non fuerit commissa, poterit per compatronum damno adfici, qui solus rem pupilli male administrat.
那么,对于旧主人是否也应当这样说呢,特别是在免除担保的情况下? 我认为,在旧主人的情况下,除非有重大原因,否则不应允许相互敦促,以免任何人损害其对继承的期待;因为如果未将监护权托付给该旧主人,他可能会因共同旧主人独自不善管理受监护人的财产而遭受损失。
§26.4.5.5Si legitimus tutor capite minutus sit, dicendum est desinere eum esse tutorem et locum esse iudicio tutelae finita tutela.
如果法定监护人发生了人格减等,应当认为他不再担任监护人,且由于监护终止,从而产生提起监护诉讼的余地。