[ULPIANUS libro quarto decimo ad Sabinum. ] §26.4.1.prLegitimae tutelae lege duodecim tabularum adgnatis delatae sunt et consanguineis, item patronis, id est his qui ad legitimam hereditatem admitti possint: hoc summa prouidentia, ut qui sperarent hanc successionem, idem tuerentur bona, ne dilapidarentur.
[乌尔比安,著《萨宾评注》第十四卷] 法定监护根据《十二表法》被授予宗亲和同胞血亲,同样也授予保护人,即那些可以接纳参加法定继承的人。 这是出于极大的远见,以便那些指望这一继承的人,能亲自保护财产免遭挥霍。
§26.4.1.1Interdum alibi est hereditas, alibi tutela, ut puta si sit consanguinea pupillo: nam hereditas quidem ad adgnatam pertinet, tutela autem ad adgnatum.
有时继承权在一方,监护权在另一方,例如,如果被监护人有同胞姐妹:因为继承权确实属于女性宗亲,而监护权则属于男性宗亲。
item in libertinis, si sit patrona et patroni filius: nam tutelam patroni filius, hereditatem patrona optinebit: tantundemque erit et si sit patroni filia et nepos.
在被解放人中,如果存在女性保护人和保护人之子,情况也是如此:因为保护人之子获得监护权,而女性保护人则获得继承权。 如果存在保护人的女儿和孙子,情况也完全一样。
§26.4.1.2Si apud hostes sit frater, inferioris gradus adgnato tutela non defertur: nam et si patronus apud hostes sit, patroni filio tutela non defertur: sed interim a praetore datur.
如果兄弟处于敌人手中,监护权并不会授予较低等亲的宗亲。 因为即使保护人处于敌人手中,监护权也不会授予保护人之子;但在此期间,监护人由裁判官指定。
§26.4.1.3Interdum autem etiam sine hereditate tutela defertur, interdum hereditas sine tutela, ut puta in eo qui latitauit, cum seruum suum rogatus esset manumittere: nam generaliter diuus Pius rescripsit Aurelio Basso ius patroni eum non habere, his uerbis: 'Plane tergiuersatio eorum, qui subuertere fideicommissam libertatem uelint, eo modo puniatur, ne ius patroni adquirant in eo, quem liberum esse nolunt'.
此外,有时即使没有继承权也会授予监护权,有时则相反,有继承权而没有监护权。 例如,某人在被请求释放其奴隶时躲藏起来:因为神圣的庇护在给奥雷里乌斯·巴苏斯的答复中,以如下措辞做出了概括性的规定,即该人不再享有保护人权:“显然,对于那些企图颠覆通过信托遗赠所赋予的自由而进行推诿的人,应当予以惩罚,使他们对不愿使其获得自由的人,无法取得保护人权。
idem erit, si filiae adsignatus libertus sit: tutela quidem apud fratres remanebit, ut Marcellus notat, legitima autem hereditas ad sororem pertinebit.
”如果被解放人被指定给女儿,情况也是如此:如马尔切鲁斯所指出的,监护权仍将保留在兄弟们手中,但法定继承权将属于姐妹。