[PAPINIANUS libro undecimo quaestionum. ] §26.3.5.prTutores a patruo testamento datos iussit praetor magistratus confirmare: hi cautionem quoque accipere debuerunt nec uoluntas eius, qui tutorem dare non potuit, neglegentiam magistratuum excusat.
[帕皮尼安,《问题集》第十一卷] 法务官命令地方官吏确认叔父在遗嘱中指定的监护人。 这些地方官吏也应当接受担保,而那个无权指定监护人之人的意愿,并不能免除地方官吏的疏忽责任。
denique praetor non ante decretum interponere potest quam per inquisitionem idoneis pronuntiatis.
总之,法务官只有在通过调查宣布他们合格之后,才能作出裁决。
unde sequitur, ut, si tutelae tempore soluendo non fuerunt, in id, quod de bonis eorum seruari non possit, contra magistratus actio decernatur.
由此得出结论:如果在监护期间他们无力偿还,则对于无法从他们的财产中回收的数额,可以对地方官吏提起诉讼。