[PAULUS libro nono responsorum. ] §26.2.32.prQuaero, an non eiusdem ciuitatis ciues testamento quis tutores dare possit? Paulus respondit posse.
[保罗,答辩集第九卷] 我意欲探究,某人是否可以在遗嘱中指定非同一城邦的公民为监护人? 保罗回答说,可以。
§26.2.32.1Idem Paulus respondit eum quoque, qui propter rerum notitiam tutor datus est, perinde in omnibus et administrationis et accessionis iure conueniri posse atque ceteros tutores, qui eodem testamento dati sunt.
同一位保罗回答说,因习惯于财务状况而被指定为监护人的人,在涉及管理和附加责任之法律的一切事务上,亦可与同一遗嘱中指定的其他监护人完全一样地被提起诉讼。
§26.2.32.2Lucius Titius heredes instituit filios suos pupillaris aetatis eisque tutores his uerbis dedit: 'filiis meis tutores sunto Gaius Maeuius et Lucius Eros', qui Eroti libertatem non dedit: fuit autem Eros intra uiginti quinque annos aetatis: quaero an possit libertatem sibi uindicare.
卢修斯·蒂蒂乌斯指定他处于未成年期的儿子们为继承人,并用以下言词为他们指定了监护人:“盖乌斯·梅维乌斯和卢修斯·埃罗斯为我儿子们的监护人。 ”但他并未给予埃罗斯自由。 此外,埃罗斯年龄未满二十五岁。 我意欲探究,他是否可以为自己主张自由。
Paulus respondit, quoniam placet eum, qui a domino tutor datus est, libertatem quoque meruisse uideri, eum quoque de quo quaeritur in eadem causa habendum et liberum quidem ab adita hereditate esse, tutela autem post legitimam aetatem onerari.
保罗回答说,既然大家公认,被主人指定为监护人的人,应被视为同样赢得了自由,那么所询问的这个人也应当处于同样的法律地位,他确实自继承人接受继承起便获得自由,但监护的重任则应在达到法定年龄后才被课予。