[TRYPHONINUS libro quarto decimo disputationum. ] §26.2.27.prIdem fiet, si intestatum decessisse patrem pupilli nomine defendatur falsumue testamentum nomine pupilli dicatur et si patruus exstet legitimus tutor futurus ab intestato, quia tutorem habenti tutor dari non potest.
[特里丰尼努斯,辩论集第十四卷] 如果以被监护人的名义主张父亲未留遗嘱而死亡,或者以被监护人的名义声称遗嘱系伪造,且存在因无遗嘱继承而将成为法定监护人的叔父,则亦应同样办理,因为不能给已有监护人的人指定监护人。
nam commodius ipse, qui scriptura continetur, a praetore dabitur, ut sine ullo litis praeiudicio iustus tutor auctor pupillo ad eam litem fiat.
因为,为了使适法的监护人在不带任何诉讼偏见的情况下,在案中成为被监护人的行为能力同意人,由裁判官指定遗嘱中记载的其本人,将更为便利。
§26.2.27.1Cum autem ipse patruus, quem tutorem legitimum sibi dicebat pupillus esse, subiectum filium criminaretur et ad se legitimam hereditatem pertinere contenderet, alium tutorem petendum Iulianus respondit.
但是,当被监护人曾称其为自己法定监护人的那个叔父本人,指控其为冒名的儿子,并主张法定继承权归属于自己时,尤里安回答说,应当请求指定另一位监护人。