[IDEM libro trigesimo nono ad Sabinum. ] §26.2.16.prSi quis ita dederit 'filiis meis tutorem do', in ea condicione est, ut tam filiis quam filiabus dedisse uideatur: filiorum enim appellatione et filiae continentur.
[同前作者,《论萨宾》第三十九卷] 如果有人如此指定:“我给我的儿子们指定监护人”,其情形是,他被视为既给儿子们也给女儿们指定了监护人;因为在“儿子们”这一称呼中也包含了女儿们。
§26.2.16.1Si quis filio tutorem dederit et plures filios habeat, an omnibus filiis dedisse uideatur? et de hoc Pomponius dubitat: magis autem est, ut omnibus dedisse uideatur.
如果有人给“儿子”指定了监护人,而他有多个儿子,他是否被视为给所有的儿子都指定了监护人? 对此蓬波尼乌斯存有疑问;但更为妥当的看法是,他被视为给所有人指定了监护人。
§26.2.16.2Si quis liberis tutores dederit uel filiis et habeat quosdam apud hostes, etiam ipsis dedisse uidebitur, si non aliud aperte probetur testatorem sensisse.
如果有人给“孩子们”或“儿子们”指定了监护人,而其中有的人在敌人那里,那么,除非有明确证据证明立遗嘱人另有意图,否则他也被视为给他们指定了监护人。
§26.2.16.3Si quis cum ignoraret se filium Titium habere, filiis tutores dederit, utrum his solis dedisse uideatur, quos in potestate scit an ei quoque, quem ignorauit se habere? et magis est, ut huic dedisse non uideatur, licet nomen filiorum admittit et ipsum: sed quia de ipso non sensisset, dicendum est cessare in personam eius dationem.
如果有人在不知道自己有一个名叫提图斯的儿子的情况下,给“儿子们”指定了监护人,他是被视为仅给那些他知道在自己权力之下的儿子们指定了监护人,还是也给那个他不知道自己拥有的儿子指定了监护人? 更为妥当的看法是,他被视为没有给这个人指定监护人,尽管“儿子们”这一名称也容纳了其自身;但因为立遗嘱人并没有考虑到他,所以应当说该指定针对其个人是不发生效力的。
§26.2.16.4Proinde et si certus fuit filium decessisse, qui supererat, idem erit dicendum: nec enim uidetur ei dedisse, quem obisse credebat.
因此,即使他确信那个实际上还活着的儿子已经去世,也应当得出相同的结论;因为他并不被视为给一个他认为已经去世的人指定了监护人。
§26.2.16.5Si postumis dederit tutores hique uiuo nascantur, an datio ualeat? et magis est, ut utilis datio fiat etiam si uiuo eo nascantur.
如果他给遗腹子们指定了监护人,而他们在立遗嘱人生前出生,该指定是否有效? 更为妥当的看法是,即使他们在立遗嘱人生前出生,该指定也成为有效的指定。