[GAIUS libro duodecimo ad edictum prouinciale. ] §26.2.1.prLege duodecim tabularum permissum est parentibus liberis suis siue feminini siue masculini sexus, si modo in potestate sint, tutores testamento dare.
[盖尤斯,《行省告示注解》第十二卷] 根据十二表法,父母被允许在遗嘱中为其子女——无论是女性还是男性——指定监护人,只要这些子女处于其权力支配之下。
§26.2.1.1Item scire debemus etiam postumis filiis uel nepotibus uel ceteris liberis licere parentibus testamento tutores dare, qui modo in ea causa sint, ut, si uiuo eo nati fuerint, in potestate eius futuri sint neque testamentum rupturi.
同样,我们应当知道,对于遗腹子、孙辈或其他晚辈直系血亲,只要他们处于这样一种状况:如果他们在立遗嘱人生前出生,便会处于其权力支配之下,且不会使遗嘱失效,那么父母同样可以被允许在遗嘱中为他们指定监护人。
§26.2.1.2Item ignorandum non est eum, qui filium in potestate et nepotem ex eo aeque in potestate habebit, si nepoti tutorem dederit, ita recte dedisse uideri, si nepos post mortem eius in patris sui potestatem recasurus non sit: quod euenit, si uiuo testatore filius in potestate eius esse desierit.
同样,也不应忽视的是:如果一个既有处于其权力支配下的儿子、又有该儿子所生且同样处于其权力支配下的孙子的人,为孙子指定了监护人,只有在孙子于其死后不会重新落入其生父的权力支配之下的情况下,该指定才被视为合法做出。 这发生于在立遗嘱人生前,儿子已经不再处于其权力支配之下的情形。