[ULPIANUS libro trigesimo septimo ad Sabinum. ] §26.1.14.prSi adrogati sunt adhuc impuberes uel deportati sint pupilli, tutores habere desinunt.
[乌尔比安《论萨宾》第三十七卷] 如果尚处于未成年状态的人被收养,或者被监护人被流放,他们便不再拥有监护人。
§26.1.14.1Item si in seruitutem pupillus redigatur, utique finitur tutela.
同样,如果被监护人沦为奴隶,监护当然终止。
§26.1.14.2Aliis quoque modis desinunt esse tutores, si forte quis ab hostibus fuerit captus uel pupillus uel tutor.
在其他情况下,他们也会不再担任监护人,例如,如果被监护人或监护人碰巧被敌人俘虏。
§26.1.14.3Sed et si ad tempus fuerit quis datus, tempore finito tutor esse desinit.
此外,如果是附期限指定了某人,则在期限届满时,他不再担任监护人。
§26.1.14.4Praeterea si suspectus quis fuerit remotus, desinit esse tutor.
此外,如果某人因被怀疑而被免职,他便不再担任监护人。
§26.1.14.5Sed et si ad certam condicionem datus sit, aeque euenit, ut desinat esse tutor exsistente condicione.
但是,如果是附特定条件指定了某人,那么在条件成就时,他同样不再担任监护人。