[ULPIANUS libro trigesimo quarto ad edictum. ] §25.6.1.prSi de possessione uentris nomine quaeratur et deferente herede mulier iurauerit praegnatem se esse, seruandum est iusiurandum nec tenebitur mulier, quasi calumniae causa fuerit in possessionem missa, nec uis ei facienda est post iusiurandum.
[阿尔庇安《告示注解》第三十四卷] 如果就以胎儿名义进行的占有产生争议,且在继承人提出宣誓后,该妇女宣誓自己已怀孕,则该宣誓应当予以遵守,且该妇女不应当承担责任,犹如她是因为诬告而准予占有一样,在宣誓后也不得对她使用暴力。
si tamen peperit, quaeretur ueritas, an ex eo praegnas fuerit: alteri enim nec prodest nec nocet iusiurandum inter alios factum, nec partui igitur nocebit.
然而,如果她已经生产,则应当追究真实情况,即她是否因他而怀孕:因为在他人之间进行的宣誓既不有利于也不不利于第三人,因此对出生儿也不构成不利。
§25.6.1.1Et hoc edictum ex eadem causa proficiscitur, qua superius: debet enim praetor, quemadmodum facilis est circa bonorum possessionem dandam mulieri uentris nomine, ita calumniam eius impunitam non relinquere.
而这一告示也源于与上述相同的起因:因为裁判官正如他在以胎儿名义给予妇女财产占有方面表现宽大一样,他也同样不应当放任她的诬告行为不受惩罚。
§25.6.1.2Per calumniam autem in possessione fuisse uidetur, quae sciens prudensque se praegnatem non esse uoluit in possessionem uenire.
此外,明知且清楚自己并未怀孕却仍想进入占有的妇女,被视为是通过诬告而处于占有之中。
§25.6.1.3Hanc autem actionem praetor intra annum utilem pollicetur, ultra non, uidelicet quasi poenalem.
然而,裁判官承诺在有效年之内给予这一诉讼,超出此期限则不予给予,这显然犹如它是惩罚性诉讼一样。
§25.6.1.4Simili autem modo et hic quanti agentis interfuit praetor actionem pollicetur.
以同样的方式,裁判官在此处也承诺根据原告利益损失的数额给予诉讼。
§25.6.1.5In parentem etiam praetor actionem pollicetur, si modo per eum factum sit, ut in possessionem per calumniam ueniret.
裁判官也承诺对尊亲属给予诉讼,只要是通过该人的行为导致她因诬告而进入占有。
§25.6.1.6Competit autem haec actio ei, cuius interfuit in possessionem missam non esse: ut puta uel coheredi speranti partum, uel si qui substitutus fuit, uel qui ab intestato, si partus non fuisset, succedere potuit.
而这一诉讼属于那些在不让她准予占有中拥有利益的人:例如,等待生产的共同继承人,或者被指定为替代继承人的人,或者如果无出生儿则可以通过无遗嘱继承而继承的人。
§25.6.1.7Interesse autem uidetur primum de alimentis, quae in uentrem sunt erogata: nec enim alias haec repetuntur, nisi per calumniam in possessionem uenit: ceterum si res calumnia caret, nihil praestabit mulier, quae sine causa alta est sub praetextu uentris.
此外,利益损失首先被认为关于为胎儿所支出的扶养费:因为除非她因诬告而进入占有,否则这些费用不得以其他方式请求返还;但如果事情不存在诬告,那么以胎儿为借口而被无根据扶养的妇女将不承担任何给付。
§25.6.1.8Nonnumquam augebitur quod interest, si quis forte dubitans, an praegnas sit, exclusus sit hereditate: nam heredi eius qui exclusus est dandam hanc actionem Iulianus ait, siquidem eius quoque interfuit non fuisse calumniae causa in possessione mulierem, quia hoc si non fuisset, adeundo hereditatem institutus heredi suo locupletiorem hereditatem suam relinqueret.
有时,如果有人因怀疑她是否怀孕而被排除在继承之外,则利益损失将会增加:因为朱利安说,应当对被排除之人的继承人给予这一诉讼,只要女性未因诬告而处于占有之中也同样关乎该人的利益,因为如果并非如此,被指定的继承人通过接受继承,将会为他自己的继承人留下更丰厚的遗产。
sed et hoc imputatur mulieri, quod deminuta sunt multa in hereditate, dum hic contemplatione uentris non attigit hereditatem.
但是,在这一人因考虑胎儿而未接触遗产期间,遗产中的许多东西减少了,这也应当归责于该妇女。
§25.6.1.9Idem Iulianus libro decimo nono digestorum sic ait: si substitutus manente muliere in possessione decesserit, heres eius eadem actione pretium hereditatis a muliere exiget.
同一朱利安在《学说汇纂》第十九卷中如此说道:如果替代继承人在妇女维持占有期间死亡,其继承人将通过同一诉讼向该妇女追索遗产的价额。
§25.6.1.10Sed an decedant legata ceteraque onera hereditatis, uidendum.
但是,遗赠及遗产的其他负担是否应当扣除,对此必须予以考虑。
et mihi uidetur posse dici legatarios potius cum muliere usuros hac actione, quia et ipsorum interfuit adiri hereditatem.
在我看来,可以说遗赠受托人更有可能对该妇女提起这一诉讼,因为接受继承也关乎他们自身的利益。
§25.6.1.11Libertati plane subueniendum erit aduersus eum, qui propter hereditatem hac actione egit, scilicet ut fideicommissarias cogatur is praestare, qui pretium utique etiam eorum consequitur: sed et directis credo praetorem succurrere oportere, ut interuentu suo tueatur eorum libertatem.
显然,对于因遗产而提起这一诉讼的人,应当对自由予以救济,即他应当被强令履行信托遗赠的自由,因为他确实也获得了其价额;但我相信,裁判官也应当救济直接的自由遗赠,以便通过其干预来保护他们的自由。
§25.6.1.12Si dolus filiae familias interuenerit et particeps doli fuerit pater, suo nomine tenebitur.
如果家子的女儿的恶意介入,且父亲是该恶意的共犯,则父亲应当以自己的名义承担责任。