[ULPIANUS libro trigesimo quarto ad edictum. ] §25.5.1.prHoc edicto rectissime praetor prospexit, ne, dum in fauorem partus possessionem polliceatur, aliis praedae occasionem praebeat: §25.5.1.1Idcirco constituit actionem in mulierem, quae in alium hanc possessionem dolo malo transtulit.
[乌尔比安《告示注解》第三十四卷] 裁判官在此告示中作出了极妥当的规定,以免在为胎儿的利益而承诺给予占有的同时,给他人提供掠夺的机会:因此,他规定了针对该妇女的诉讼,即针对那些恶意将此占有转让给他人之妇女。
non solum mulierem praetor coercet, uerum eum quoque in cuius potestate ea fuerit, scilicet si dolo ipsorum alius in possessionem fuerit admissus, actionemque in tantum pollicetur in eos, quanti interfuerit eius qui experitur.
裁判官不仅惩罚该妇女,也惩罚她处于其权力之下的那个人,即如果是由于他们两人的恶意而容许他人取得占有;并且他承诺对他们提起诉讼,其额度以提起诉讼之人的利益损失为限。
§25.5.1.2Necessario praetor adiecit, ut, qui per dolum uenit in possessionem, cogatur decedere: coget autem eum decedere non praetoria potestate uel manu ministrorum, sed melius et ciuilius faciet, si eum per interdictum ad ius ordinarium remiserit.
裁判官必然地补充规定:凡通过恶意取得占有者,应被强令退出。 但他强令其退出,并非凭借裁判官的权力或其部属的武力,而是如果他通过禁令将其转入普通诉讼程序,他将做得更好、更符合公民法治。
§25.5.1.3Interest autem eius qui experitur admissum alium in possessionem non fuisse, cum forte bona fide fructus perceptos consumpserit, aut si praedo uenerit in possessionem, a quo fructus consequi non possit, quia soluendo non est.
此外,对提起诉讼的人来说,不让其他人准予占有是与其利益攸关的,因为那人可能碰巧善意地消费了已收取的孳息,或者如果是无支付能力的强夺者取得占有,则因其无偿债能力而无法向其追索孳息。
§25.5.1.4Haec actio etiam post annum dabitur, quia rei habet persecutionem.
这一诉讼甚至在一年之后也可以提起,因为它具有追索财产的性质。
§25.5.1.5Et si filia familias sit quae dolo fecit, in patrem dabitur actio, si quid ad eum peruenerit.
如果实施恶意行为的是家女,则在其父亲有所得的限度内,对该父亲提起诉讼。