[ULPIANUS libro uicesimo quarto ad edictum. ] §25.4.1.10De inspiciendo uentre custodiendoque partu sic praetor ait: 'Si mulier mortuo marito praegnatem se esse dicet, his ad quos ea res pertinebit procuratoriue eorum bis in mense denuntiandum curet, ut mittant, si uelint, quae uentrem inspicient.
关于检查胎内和监护产儿,裁判官如此规定:“如果妇女在丈夫死后声称自己怀孕,她应当确保每月两次向对此事有利害关系的人或他们的代理人发出通知,以便他们愿意时可以派遣妇女检查胎内。
mittantur autem mulieres liberae dumtaxat quinque haeque simul omnes inspiciant, dum ne qua earum dum inspicit inuita muliere uentrem tangat.
但所派遣的必须仅限于自由人妇女,且人数不得超过五人,这些妇女应同时进行检查,但其中任何人在检查时,未经该妇女同意,不得触摸其腹部。
mulier in domu honestissimae feminae pariat, quam ego constituam.
该妇女应当在我指定的声望极高的妇女住宅中分娩。
mulier ante dies triginta, quam parituram se putat, denuntiet his ad quos ea res pertinet procuratoribusue eorum, ut mittant, si uelint, qui uentrem custodiant.
该妇女应当在自认为分娩前三十天,通知对此事有利害关系的人或他们的代理人,以便他们愿意时可以派遣监护胎内的人。
in quo conclaui mulier paritura erit, ibi ne plures aditus sint quam unus: si erunt, ex utraque parte tabulis praefigantur.
在妇女将要分娩的房间里,出入口不得超过一个;如果有多个出入口,应当用木板从两侧将其封死。
ante ostium eius conclauis liberi tres et tres liberae cum binis comitibus custodiant.
在那个房间的门前,应当由三名自由男子和三名自由女子,各带两名随从进行看守。
quotienscumque ea mulier in id conclaue aliudue quod siue in balineum ibit, custodes, si uolent, id ante prospiciant et eos qui introierint excutiant.
每当该妇女进入该房间或任何其他房间,或者进入浴室时,监护人如果愿意,应事先对其进行视察,并对进入的人进行搜身。
custodes, qui ante conclaue positi erunt, si uolunt, omnes qui conclaue aut domum introierint excutiant.
部署在房间前的监护人如果愿意,可以对所有进入房间或住宅的人进行搜身。
mulier cum parturire incipiat, his ad quos ea res pertinet procuratoribusue eorum denuntiet, ut mittant, quibus praesentibus pariat.
当妇女开始分娩时,她应当通知对此事有利害关系的人或他们的代理人,以便在他们到场的情况下分娩。
mittantur mulieres liberae dumtaxat quinque, ita ut praeter obstetrices duas in eo conclaui ne plures mulieres liberae sint quam decem, ancillae quam sex.
所派遣的自由人妇女不得超过五人,从而除了两名助产士外,该房间内的自由人妇女不得超过十人,女奴隶不得超过六人。
hae quae intus futurae erunt excutiantur omnes in eo conclaui, ne qua praegnas sit.
所有准备待在里面的女性都应当在那个房间里接受搜身,以防其中有人怀孕。
'tria lumina ne minus ibi sint', scilicet quia tenebrae ad subiciendum aptiores sunt.
‘那里的灯火不得少于三盏’,这显然是因为黑暗更易于进行偷换。
'quod natum erit, his ad quos ea res pertinet procuratoribusue eorum, si inspicere uolent, ostendatur.
‘出生的孩子,如果对此事有利害关系的人或他们的代理人想要检查,应当向他们展示。
apud eum educatur, apud quem parens iusserit.
应当在父母指定的住所抚养。
si autem nihil parens iusserit aut is, apud quem uoluerit educari, curam non recipiet: apud quem educetur, causa cognita constituam.
但如果父母未做任何指定,或者被希望抚养孩子的人不接受这一照顾:谁来抚养他,我将在审理案件后予以确定。
is apud quem educabitur quod natum erit, quoad trium mensum sit, bis in mense, ex eo tempore quoad sex mensum sit, semel in mense, a sex mensibus quoad anniculus fiat, alternis mensibus, ab anniculo quoad fari possit, semel in sex mensibus ubi uolet ostendat.
抚养出生孩子的人,在孩子满三个月之前,每月两次;从那时起至满六个月,每月一次;从六个月至满一岁,每隔一个月;从一岁到能够说话,每六个月一次,在其愿意的地点展示孩子。
si cui uentrem inspici custodiriue adesse partui licitum non erit factumue quid erit, quo minus ea ita fiant, uti supra comprehensum est: ei quod natum erit possessionem causa cognita non dabo.
如果任何人未被允许检查胎内、进行监护或在分娩时到场,或者有人做出任何行为以致这些事情不能按照上述规定进行:我将在审理案件后,不给予出生的孩子占有权。
siue quod natum erit, ut supra cautum est, inspici non licuerit, quas utique actiones me daturum polliceor his quibus ex edicto meo bonorum possessio data sit, eas, si mihi iusta causa uidebitur esse, ei non dabo'.
或者,如果出生的孩子没有被允许按照上述规定接受检查,那么凡是我承诺根据我的告示给予那些获得财产占有权的人的诉权,如果我认为没有正当理由,我将不给予该孩子。
§25.4.1.11Quamuis sit manifestissimum edictum praetoris, attamen non est neglegenda interpretatio eius.
’” 虽然裁判官的告示极为明白,但其解释仍不应被忽视。
§25.4.1.12Denuntiare igitur mulierem oportet his scilicet, quorum interest partum non edi, uel totam habituris hereditatem uel partem eius siue ab intestato siue ex testamento.
因此,妇女应当通知那些对未出生婴儿有利害关系的人,即无论是在无遗嘱继承还是在遗嘱继承中,都将获得全部或部分遗产的人。
§25.4.1.13Sed et si seruus heres institutus fuerit, si nemo natus sit, Aristo scribit, huic quoque seruo quamuis non omnia, quaedam tamen circa partum custodiendum arbitrio praetoris esse concedenda.
但是,即使在没有人出生的情况下奴隶被指定为继承人,阿里斯托也写道,虽然并非所有事项,但关于监护产儿的某些事项,也应当由裁判官酌情允许该奴隶参与。
quam sententiam puto ueram: publice enim interest partus non subici, ut ordinum dignitas familiarumque salua sit: ideoque etiam seruus iste, cum sit in spe constitutus successionis, qualisqualis sit, debet audiri rem et publicam et suam gerens.
我认为这一观点是正确的:因为不发生偷换婴儿,以维护阶层和家族的尊严,乃是公共利益所在;因此,即使是该奴隶,由于他被置于继承的预期中,无论其身份如何,都应当听取其陈述,因为他既是在处理公共事务,也是在处理自己的事务。
§25.4.1.14Denuntiari autem oportet his, quos proxima spes successionis contingit, ut puta primo gradu heredi instituto (non etiam substituto) et, si intestatus pater familias sit, ei qui primum locum ab intestato tenet: si uero plures sint simul successuri, omnibus denuntiandum est.
此外,应当通知那些直接享有继承预期的人,例如在第一顺位被指定的继承人(而不包括预备继承人),并且如果家父未立遗嘱而死,则通知在无遗嘱继承中占有第一顺位的人;但如果有多人将共同继承,则必须通知所有人。
§25.4.1.15Quod autem praetor ait causa cognita se possessionem non daturum uel actiones denegaturum, eo pertinet, ut, si per rusticitatem aliquid fuerit omissum ex his quae praetor seruari uoluit, non obsit partui.
至于裁判官说“在审理案件后将不给予占有权或将拒绝给予诉权”,其用意在于,如果由于无知而遗漏了裁判官要求遵守的某些事项,不至于损害出生的孩子。
quale est enim, si quid ex his, quae leuiter obseruanda praetor edixit, non sit factum, partui denegari bonorum possessionem: sed mos regionis inspiciendus est, et secundum eum et obseruari uentrem et partum et infantem oportet.
因为,如果仅仅因为没有履行裁判官告诫应当轻微遵守的某些事项,就拒绝给予出生的孩子财产占有权,那将是多么不合情理的事;而应当考察当地的习惯,并根据该习惯来监视胎内、分娩和婴儿。