[PAULUS libro septimo ad Sabinum. ] §25.2.6.prContra nurum quoque socero hoc iudicium dandum Atilicinus et Fulcinius aiunt, quotiens filio familias dos data est: §25.2.6.1socerum ob res diuortii causa amotas furti agere non posse.
[保罗,《论萨宾》第七卷] 阿蒂利基努斯和富尔基尼乌斯认为,每当嫁资被给予家子身份的儿子时,也应当向公公提起针对儿媳的这一诉讼:公公不能因因离婚而移出的财产提起窃盗之诉。
§25.2.6.2Item cum rerum amotarum etiam in uirum datur iudicium: si filius familias maritus sit, utrum de peculio an in ipsum actio dari debeat? eadem repetemus, quae de filia familias diximus.
同样,由于针对丈夫也可以提起移出财产诉讼:如果丈夫是家子,那么应当提起关于特有财产的诉讼,还是应当针对他本人提起诉讼? 我们将重复我们对家子身份的女儿所说过的同样的话。
§25.2.6.3Si post diuortium maritus decesserit, heres eius rerum amotarum iudicio uti potest.
如果在离婚后丈夫去世,他的继承人可以使用移出财产诉讼。
§25.2.6.4Item heres mulieris ex hac causa tenebitur, sicut condictionis nomine ex causa furtiua.
同样,妻子的继承人也将因这一原因承担责任,就像因窃盗原因提起返还请求的名义一样。
§25.2.6.5Sed si morte mariti solutum sit matrimonium, heres mariti hereditatis petitione uel ad exhibendum actione eas consequi poterit.
但如果是由于丈夫死亡而解除婚姻,丈夫的继承人将能够通过遗产请求之诉或提示之诉来获得这些财产。
Aristo et condici ei posse recte putat, quia ex iniusta causa apud eam essent.
阿里斯托正确地认为,也可以对她提起返还请求诉讼,因为这些财产是基于不法原因而在她那里的。
§25.2.6.6Quod si mortuo uiro amouerit, non facit furtum, quia rei hereditariae nondum possessae non fit furtum: ideoque aut uindicari poterunt aut in hereditatis petitionem uenient.
但如果是丈夫死后她移出了财产,则不构成窃盗,因为对于尚未被占有的遗产不构成窃盗;因此,这些财产要么可以通过所有物返还请求之诉来请求,要么将纳入遗产请求之诉的范围内。