[PAULUS libro septimo ad Sabinum. ] §25.2.3.pret ideo, si post diuortium easdem res contrectat, etiam furti tenebitur.
[保罗,《萨宾评注》第七卷] 因此,如果她在离婚后触及这些相同的财产,她也将承担窃盗罪的责任。
§25.2.3.1Item si seruus eius furtum fecerit, furti cum ea agere possumus.
同样,如果她的奴隶犯了窃盗罪,我们可以对她提起窃盗诉讼。
§25.2.3.2Sed et cum uxore furti agere possibile est, si ei cui heredes simus furtum fecit, uel nobis antequam nuberet: tamen propter reuerentiam personarum in utroque casu furtiuam tantum condictionem competere, non etiam furti actionem dicimus.
但是,如果妻子对我们作为其继承人的人,或者在她嫁给我们之前对我们犯了窃盗罪,那么对妻子提起窃盗诉讼是可能的:然而,出于对人身身份的敬重,我们认为在上述两种情况下,只有请求返还窃盗物的诉权成立,而不成立窃盗之诉。
§25.2.3.3Item uerum est quod Ofilius ait etiam eas res, quas diuortii tempore mulier comederit uendiderit donauerit qualibet ratione consumpserit, rerum amotarum iudicio contineri.
同样,奥菲利乌斯所说的是正确的:即使是妇人在离婚时消耗、卖掉、赠与或以任何方式消费掉的财物,也包含在移转财物之诉中。
§25.2.3.4Si filia familias res amouerit, Mela Fulcinius aiunt de peculio dandam actionem, quia displicuit eam furti obligari: uel in ipsam ob res amotas dari actionem.
如果家子身份的女儿移转了财物,梅拉和富尔奇尼乌斯认为,由于不赞成让她承担窃盗责任,因此应当允许提起关于特有财产之诉,或者因移转财物而对她本人提起诉讼。
sed si pater adiuncta filia de dote agat, non aliter ei dandam actionem, quam si filiam rerum amotarum iudicio in solidum et cum satisdatione defendat.
但是,如果父亲在女儿的协同下提起返还嫁资之诉,除非他在移转财物之诉中为女儿进行全额防御并提供担保,否则不应允许他提起诉讼。
sed mortua filia in patrem rerum amotarum actionem dari non oportere Proculus ait, nisi quatenus ex ea re pater locupletior sit
然而,普罗库鲁斯认为,在女儿去世后,不应当对父亲提起移转财物之诉,除非父亲因该事件而变得更加富有的限度内。