[ULPIANUS libro trigesimo quarto ad edictum. ] §25.2.15.prNihil interest, utrum simul an separatim habitauerunt, cum actio rerum amotarum competat etiam aduersus eam, quae ex ea domo subtraxit, in qua non simul cum uiro habitauit.
[乌尔比安,《告示注解》第三十四卷] 他们是一起生活还是分开生活,并无区别,因为即使针对那名从她并不曾与丈夫共同居住的房屋中暗中拿走财产的妇女,侵占财产之诉也是成立的。
§25.2.15.1Uxor et nurus et pronurus uiro et socero et prosocero furtum facere possunt, furti autem non tenentur.
妻子、儿媳和孙媳可以对丈夫、公公和祖公公犯下盗窃罪,但她们不承担盗窃之责。
nisi forte emancipatus sit filius: tunc enim nurus patri eius et furtum facit et furti tenetur.
除非儿子恰好已经获得解放;因为在这种情况下,儿媳对其父亲既犯下盗窃罪,也要承担盗窃之责。