[ULPIANUS libro trigesimo tertio ad edictum. ] §25.2.11.prMarcellus libro octauo digestorum scribit, siue uir uxorem siue uxor uirum domo expulit et res amouerunt, rerum amotarum teneri.
[乌尔比安,《告示注解》第三十三卷] 马尔切鲁斯在《学说汇纂》第八卷中写道,无论是丈夫将妻子还是妻子将丈夫赶出家门并拿走了财产,都要对被拿走的财产承担责任。
§25.2.11.1Qui rerum amotarum instituit actionem si uelit magis iusiurandum deferre, cogitur aduersarius iurare nihil diuortii causa amotum esse, dum prius de calumnia iuret qui iusiurandum defert.
提起拿走财产之诉的人如果更希望提出宣誓,则对方被告强制宣誓没有因离婚原因拿走任何东西,只要提出宣誓的人首先就无恶意起诉进行宣誓。
§25.2.11.2Iurare autem tam uir quam uxor cogetur.
然而,无论是丈夫还是妻子,都将被强制宣誓。
pater autem amouentis iurare non cogitur, cum iniquum sit de alieno facto alium iurare: is ergo cogitur iurare, qui amouisse dicitur.
但拿走财产之人的父亲不被强制宣誓,因为由他人就别人的行为进行宣誓是不公正的:因此,只有被指称拿走了财产的人才被强制宣誓。
et idcirco nec heres eius, qui quaeue amouisse dicetur, iurare cogetur.
因此,被指称拿走了财产的男方或女方的继承人,也不被强制宣誓。
§25.2.11.3Si quis delatum sibi iusiurandum referre uelit, non uidetur praetor permisisse,
如果有人希望将向其提出的宣誓反向提出,裁判官似乎不予准许,