[PAULUS libro septimo ad Sabinum. ] §25.2.1.prRerum amotarum iudicium singulare introductum est aduersus eam quae uxor fuit, quia non placuit cum ea furti agere posse: quibusdam existimantibus ne quidem furtum eam facere, ut Nerua Cassio, quia societas uitae quodammodo dominam eam faceret: aliis, ut Sabino et Proculo, furto quidem eam facere, sicuti filia patri faciat, sed furti non esse actionem constituto iure, in qua sententia et Iulianus rectissime est:
[保罗,《评萨宾》第七卷] 针对曾为妻子的女性,引入了一种关于被带走财产的特别诉讼,因为人们不赞同可以对她提起盗窃之诉:有些人认为,正如涅尔瓦和卡西乌斯所主张的,她甚至不构成盗窃,因为生活的共同关系在某种程度上使她成为了女主人;而另一些人,如萨宾和普罗库鲁斯,则认为她确实构成了盗窃,就像女儿对父亲所做的那样,但根据既定法律,并不存在盗窃之诉,尤里安也极为正确地赞同这一观点。