[ULPIANUS libro trigesimo sexto ad Sabinum. ] §25.1.5.prQuod dicitur necessarias impensas dotem minuere, sic erit accipiendum, ut et Pomponius ait, non ut ipsae res corporaliter deminuantur, ut puta fundus uel quodcumque aliud corpus: etenim absurdum est deminutionem corporis fieri propter pecuniam.
[乌尔比安,《论萨宾》第36卷] 所谓必要费用减少嫁妆的说法,应当如蓬波尼乌斯所说,这样来理解:并非指物品本身在实体上减少,例如土地或任何其他有形物;因为因金钱而发生有形物体的减少是荒谬的。
ceterum haec res faciet desinere esse fundum dotalem uel partem eius.
此外,这件事(物理减少)会使土地或其一部分不再属于嫁妆土地。
manebit igitur maritus in rerum detentationem, donec ei satisfiat: non enim ipso iure corporum, sed dotis fit deminutio.
因此,丈夫将继续占有这些物品,直到他获得清偿为止;因为依法律当然发生的减少,不是有形物的减少,而是嫁妆的减少。
ubi ergo admittimus deminutionem dotis ipso iure fieri? ubi non sunt corpora, sed pecunia: nam in pecunia ratio admittit deminutionem fieri.
那么,我们在何处承认嫁妆依法律当然发生减少呢? 在并非有形物而是金钱之处:因为在金钱的情况下,理智允许发生减少。
proinde si aestimata corpora in dotem data sint, ipso iure dos deminuetur per inpensas necessarias.
因此,如果被估价的有形物被作为嫁妆给予,嫁妆将因必要费用而依法律当然减少。
hoc de his inpensis dictum est, quae in dotem ipsam factae sint: ceterum si exstrinsecus, non imminuent dotem.
这是针对那些对嫁妆本身所作的支出来说的;但如果是外部的支出,则它们不会减少嫁妆。
§25.1.5.1Sed si inpensis necessariis mulier satisfecerit, utrum dos crescat an uero dicimus ex integro uideri dotem? et ego, ubi pecunia est, non dubito dotem uideri creuisse.
但是,如果妻子偿付了必要费用,嫁妆是增加了,还是说我们应当认为嫁妆恢复了原状? 而我,在涉及金钱的情况下,毫不怀疑应当认为嫁妆已经增加。
§25.1.5.2Si dos tota soluta sit non habita ratione inpensarum, uidendum est, an condici possit id, quod pro impensis necessariis compensari solet.
如果未考虑费用的情况下,嫁妆已被全部返还,应当探讨,对于通常用作必要费用相抵扣的部分,是否可以通过不当利得请求权予以追索。
et Marcellus admittit condictioni esse locum: sed etsi plerique negent, tamen propter aequitatem Marcelli sententia admittenda est.
马尔切鲁斯承认有提起该请求权的余地:但是,尽管大多数人予以否定,基于公平起见,马尔切鲁斯的观点仍应当被接受。
§25.1.5.3Utiles autem impensae sunt, quas maritus utiliter fecit, remque meliorem uxoris fecerit, hoc est dotem,
而有益费用则是指丈夫有益地支出、并使妻子的财产(即嫁妆)变得更好的费用,