[NERATIUS libro secundo membranarum. ] §25.1.15.prQuod dicitur impensas, quae in res dotales necessario factae sunt, dotem deminuere, ita interpretandum est, ut, si quid extra tutelam necessariam in res dotales impensum est, id in ea causa sit: nam tueri res dotales uir suo sumptu debet.
[内拉蒂乌斯,羊皮纸书第二卷] 关于所谓对嫁妆财产必要支付的开支会减少嫁妆这一说法,应当作如下解释:如果对嫁妆财产的支出超出了必要的维护范围,则该支出属于这一范畴;因为丈夫应当自担费用维护嫁妆财产。
alioquin tam cibaria dotalibus mancipiis data et quaeuis modica aedificiorum dotalium refectio et agrorum quoque cultura dotem minuent: omnia enim haec in specie necessariarum inpensarum sunt.
否则,无论是给予嫁妆奴隶的口粮,还是对嫁妆建筑物的任何微小修缮,以及土地的耕作,都会减少嫁妆;因为所有这些都属于必要开支。
sed ipsae res ita praestare intelleguntur, ut non tam inpendas in eas, quam deducto eo minus ex his percepisse uidearis.
但是,这些财产本身被理解为以此种方式提供,即与其说是你对它们进行了支出,不如说是因扣除该数额而显得你从中获得了较少的收益。
quae autem impendia secundum eam distinctionem ex dote deduci debeant, non tam facile in uniuersum definiri, quam per singula ex genere et magnitudine inpendiorum aestimari possunt.
然而,根据这一区别,哪些开支应当从嫁妆中扣除,并不能如此容易地进行一般性定义,而只能根据开支的种类和规模进行个案评估。