[POMPONIUS libro quarto decimo ad Sabinum. ] §24.3.9.prSi mora per mulierem fuit, quo minus dotem reciperet, dolum malum dumtaxat in ea re, non etiam culpam maritus praestare debet, ne facto mulieris in perpetuum agrum eius colere cogatur: fructus tamen, qui peruenissent ad uirum, redduntur.
[蓬波尼乌斯,《论萨宾》第十四编] 如果因妻子的原因发生延迟,致使其未能收回嫁妆,则在这一事务中,丈夫仅对应负的恶意承担责任,而不对应负的过失承担责任,以免因妻子的行为,丈夫被迫永久耕作她的土地;然而,已经归于丈夫的孳息应当予以返还。