[IDEM libro quinto decimo ad Sabinum. ] §24.3.10.prSi ab hostibus capta filia, quae nupta erat et dotem a patre profectam habebat, ibi decesserit, puto dicendum perinde obseruanda omnia ac si nupta decessisset, ut, etiamsi in potestate non fuerit patris, dos ab eo profecta reuerti ad eum debeat.
[同上,《论萨宾》第十五编] 如果已婚且拥有父亲所设嫁妆的女儿被敌人俘虏并在那里去世,我认为应该认定,一切都应如同她在婚姻存续期间去世一样予以对待,以便即使她不处于父亲的家父权之下,由他所设的嫁妆也应当返还给他。
§24.3.10.1Si uir uxorem suam occiderit, dotis actionem heredibus uxoris dandam esse Proculus ait, et recte: non enim aequum est uirum ob facinus suum dotem sperare lucrifacere.
如果丈夫杀害了自己的妻子,普罗库鲁斯认为应当向妻子的继承人授予提起收回嫁妆之诉的权利,这是正确的;因为丈夫因自己的罪行而企图获取嫁妆,这是不公正的。
idemque et e contrario statuendum est.
反之亦然,应当做出同样的规定。