[ULPIANUS libro septimo ad legem Iuliam et Papiam. ] §24.3.64.prSi uero negotium gerens mulieris non inuitae maritus dotalem seruum uoluntate eius manumiserit, debet uxori restituere quidquid ad eum peruenit.
[乌尔比安,《吉利乌斯与巴比乌斯法注解》第七卷] 但是,如果丈夫在管理非不情愿的妻子的事务时,根据她的意愿释放了属于婚资的奴隶,他必须向妻子返还归属于他的一切。
§24.3.64.1Sed et si quid libertatis causa maritus ei imposuit, id uxori praestabit.
此外,如果丈夫因释放之故向该释放自由人施加了任何义务,他应向妻子给付之。
§24.3.64.2Plane si operae fuerint marito exhibitae, non aestimatio earum, non erit aequum hoc nomine uxori maritum quippiam praestare.
显然,如果向丈夫提供的是实际劳务,而不是其估价,那么以此名义由丈夫向妻子给付任何东西都是不公平的。
§24.3.64.3Sed si post manumissionem aliquid ei fuerit liberto impositum, id uxori praestandum est.
但是,如果在释放之后,向该释放自由人施加了任何义务,这必须向妻子给付。
§24.3.64.4Sed et si reum maritus acceperit adpromissoremue, aeque aduersus ipsum obligationem debet praestare.
此外,如果丈夫接受了主债务人或保证人,他也应同样向妻子给付针对该人的债权。
§24.3.64.5Item quidquid ad eum ex bonis liberti peruenerit, aeque praestare cogetur, si modo ad eum quasi ad patronum peruenerit: ceterum si alio iure, non cogetur praestare: nec enim beneficium quod in eum libertus contulit, hoc uxori debet, sed id tantum, quod iure patronatus adsequitur uel adsequi potuit.
同样,凡是从释放自由人的财产中归于他的,只要是像归于赞助人一样归于他的,他也应同样被强制给付;但如果是通过其他权利,则不被强制给付。 因为释放自由人赋予他的恩惠,他并不欠妻子,而只欠他根据赞助人权获得或本可以获得的东西。
plane si ex maiore parte quam debet heres scriptus fuerit, quod amplius est non praestabit: et si forte, cum ei nihil deberet libertus, heredem eum scripsit, nihil uxori restituet.
显然,如果他被指定为超过他应得份额的继承人,对于超出的部分,他不用给付;并且如果碰巧在释放自由人对他不负任何债务时指定他为继承人,他将不向妻子返还任何东西。
§24.3.64.6Dabit autem, ut ait lex, quod ad eum peruenit.
并且,正如法律所言,他应给付归于他的财产。
peruenisse accipimus, siue iam exegit siue exigere potest, quia actio ei delata est.
我们理解“已归于”是指,要么他已经收回,要么因为诉权已授予他而他能够收回。
§24.3.64.7Adicitur in lege, ut et, si dolo malo aliquid factum sit, quo minus ad eum perueniat, teneatur.
法律中还补充规定,如果因欺诈行为导致财产未能归于他,他应承担责任。
§24.3.64.8Si filium exheredauerit patronus et ad eum bona liberti pertineant, uidendum est, an heres hoc nomine teneatur.
如果赞助人废除了其子继承权,而释放自由人的财产归于该子,则应考虑继承人是否以此名义承担责任。
et cum nihil neque ad ipsum patronum neque ad heredem eius perueniat, quomodo fieri potest, ut hoc nomine teneatur?
既然赞助人本人及其继承人都未获得任何财产,他又怎么可能以此名义承担责任呢?
§24.3.64.9De uiro heredeque eius lex tantum loquitur: de socero successoribusque soceri nihil in lege scriptum est: et hoc Labeo quasi omissum adnotat.
法律仅提及丈夫及其继承人;法律中并未写明关于岳父及其继承人的内容;拉贝奥将此作为遗漏予以注释。
in quibus igitur casibus lex deficit, non erit nec utilis actio danda.
因此,在法律有所欠缺的这些案件中,甚至不应给予准诉权。
§24.3.64.10Quod ait lex: 'quanta pecunia erit, tantam pecuniam dato', ostendit aestimationem hereditatis uel bonorum liberti, non ipsam hereditatem uoluisse legem praestare, nisi maritus ipsas res tradere maluerit: et hoc enim benignius admitti debet.
法律所说的“有多少钱,就给付多少钱”,表明法律意图给付继承财产或释放自由人财产的估价,而非继承财产本身,除非丈夫更愿意交付原物:因为这也应当得到更宽容的准许。