[MARCELLUS libro septimo digestorum. ] §24.3.57.prUsu fructu in dotem dato si diuortium interuenerit nec proprietas rei apud maritum uel mulierem sit, eam dotis esse restitutionem, ut maritus caueat, quamdiu uixerit, passurum se uti frui mulierem heredemque eius.
[马尔切鲁斯,路《学说汇纂》第七卷] 在将用益权作为婚资给予的情况下,如果发生离婚,且该物的所有权既不属于丈夫也不属于妻子,则婚资的返还表现为:丈夫应当保证,只要他活着,他将容许妻子及其继承人使用并收益。
quod an uerum sit circa adiectionem heredis, dubito.
关于增加继承人这一点是否正确,我表示怀疑。
interest, quemadmodum sit usus fructus in dotem datus.
用益权如何作为婚资给予,这一点至关重要。
si, cum haberet mulier fructum, uiro, cuius erat proprietas fundi, usum fructum cessit, nihil mulier heredi suo relinquet: debebatur enim ei usus fructus, qui ad heredem non solet transire.
如果妻子在拥有用益权时,将该用益权让与了作为土地所有人的丈夫,则妻子不会给她的继承人留下任何东西:因为她被拖欠的是用益权,而用益权通常不会转移给继承人。
quod si fundi sui fructum mulier uiro cessit, restitui is a uiro debet: cum proprietate enim ad heredem eius transisset, si uir in reddendo eo non fecisset moram.
但是,如果妻子将自己土地的用益权让与了丈夫,该用益权必须由丈夫返还:因为如果丈夫在返还该权利时没有发生迟延,它本应连同所有权一起转移给她的继承人。
si uero alienata sit proprietas aut aliquis fundi sui usum fructum mulieris iussu uiro eius dederit in dotem, inspiciendum est primum, quemadmodum mulieri possit restitui: potest autem uel cautionibus interpositis, ut sic ut potest uir iure suo cedat mulieri fruique eam patiatur, uel, si se accommodauit dominus proprietatis, uolente eo mulieri constituatur usus fructus: nam aut fructum fundi ille mulieri poterit cedere aut aliquid uidelicet pro eo, ut inter eos actum fuerit, dare.
然而,如果所有权已被转让,或者有人根据妻子的指令,将自己土地的用益权作为婚资给予了她的丈夫,则首先应当考察该权利如何能返还给妻子:这可以通过提供担保来实现,即丈夫在自己的权利范围内以可能的方式将其让与妻子并容许她进行收益;或者,如果所有权人予以配合,在所有权人同意的情况下为妻子设立用益权:因为所有权人既可以将土地的用益权让与妻子,也可以根据他们之间的协议给付某种东西以代替用益权。
nam et finge hoc ipsum mulierem posse proprietatis domino uendere.
因为,请设想妻子本人可以将此权利出售给所有权人。
quo casu non inique etiam mulieris herede agente uir facere cogetur: quippe si moram non fecisset, pretium fructus mulier heredi suo reliquisset.
在这种情况下,即使妻子的继承人提起诉讼,强制丈夫履行也并非不公正:因为如果丈夫没有发生迟延,妻子本应将用益权的价金留给她的继承人。
quod si facultatem usus fructus uendendi proprietatis domino mulier non habuerit, patientiam, quam percipiendi fructus praestare ipsi debuit, etiam heredi eius praestat.
但是,如果妻子没有向所有权人出售用益权的可能,那么丈夫对妻子本人收割果实所应提供的容忍,也必须向其继承人提供。