[PAULUS libro septimo responsorum. ] §24.3.49.prMaeuia marito suo inter alias res dotis etiam instrumentum solidorum decem¹ tradidit, quo Otacilius eidem Maeuiae cauerat daturum se, cum nuptum ire coepisset, decem milia: ex eo instrumento maritus nihil exegit, quia nec potuit: quaesitum est, si dos a marito petatur, an compellendus sit etiam illam summam, quae instrumento continetur, refundere? respondi potuisse quidem eum, cui actiones mandatae sunt, debitorem conuenire: sed si sine dolo malo uel culpa exigere pecuniam non potuit, neque dotis nomine eum conueniri posse neque mandati iudicio.
[保罗,《解答集》第七卷] 马埃维亚在其他嫁妆财产中,还向其丈夫递交了一份十索里达的证券,凭借该证券,奥塔基里乌斯曾向同一马埃维亚保证,在她开始出嫁时他将给付一万。 丈夫未根据该证券收回任何款项,因为他根本无法收回。 现提出疑问:如果向丈夫请求返还嫁妆,是否应当强迫他也退还该证券中所载的金额? 我回答说,被委任诉权的人确实可以起诉债务人;但如果他在无恶意或过失的情况下无法收回该笔钱款,那么无论是以嫁妆的名义还是通过委任之诉,都不能起诉他。
§24.3.49.1Fundus aestimatus in dotem datus a creditore antecedente ex causa pignoris ablatus est: quaesitum est, an mulier, si aestimationem dotis repetat, exceptione summouenda sit: ait enim se propterea non teneri, quod pater eius dotem pro se dedit, cui heres non exstiterit.
一处经估价后作为嫁妆给付的土地,被先顺位债权人基于质权原因收回。 现提出疑问:如果妻子请求退还该嫁妆的估价,是否应当通过抗辩予以驳回? 因为丈夫声称自己不承担责任,原因在于她的父亲代表她给付了嫁妆,而她并未成为该父亲的继承人。
Paulus respondit praedio euicto sine dolo et culpa uiri pretium petenti mulieri doli mali exceptionem obesse: consequi enim eam pretium fundi euicti euidens iniquitas est, cum dolus patris ipsi nocere debeat.
保罗回答说,在无丈夫恶意和过失而土地被追夺的情况下,恶意抗辩对请求价款的妻子构成障碍;因为当父亲的恶意应当对她自身产生不利影响时,她若获取被追夺土地的价款,这显然是不公正的。