[IDEM libro sexto quaestionum. ] §24.3.45.prGaius Seius auus maternus Seiae nepti¹, quae erat in patris potestate, certam pecuniae quantitatem dotis nomine Lucio Titio marito dedit et instrumento dotali huiusmodi pactum et stipulationem complexus est: 'si inter Lucium Titium maritum et Seiam diuortium sine culpa mulieris factum esset, dos omnis 'Seiae uxori uel Gaio Seio auo materno redderetur restituereturque'.
[同人,《问题集》第六卷] 塞亚的外祖父盖乌斯·塞尤斯,向处于父亲权力之下的外孙女塞亚的丈夫路奇乌斯·蒂蒂乌斯给付了一定数额的金钱作为嫁妆,并在嫁妆文书中包含了如下协议和要式口约:“如果丈夫路奇乌斯·蒂蒂乌斯与塞亚之间非因女子的过错发生离婚,全部嫁妆应返还并复归给妻子塞亚或外祖父盖乌斯·塞尤斯。
quaero, cum Seius auus maternus statim uita defunctus sit et Seia postea sine culpa sua diuorterit uiuo patre suo, in cuius potestate est, an et cui actio ex hoc pacto et stipulatione competat et utrum heredi aui materni ex stipulatu an nepti.
” 我问,既然外祖父塞尤斯随即去世,而塞亚此后在其处于其权力之下的父亲在世时,非因自己的过错而离婚,那么基于此项协议和要式口约是否以及向谁产生诉权,是根据要式口约产生给外祖父的继承人,还是产生给外孙女。
respondi in persona quidem neptis uideri inutiliter stipulationem esse conceptam, quoniam auus maternus ei stipulatus proponitur: quod cum ita est, heredi stipulatoris, quandoque diuorterit mulier, actio competere uidetur.
我回答道:确实,在外孙女本人方面,要式口约似乎被无效地设定,因为外祖父被设定为是为她而作出了要式口约。 既然如此,无论女子何时离婚,诉权似乎均由要式口约人的继承人享有。
sed dicendum est Seiae posse dotem solui (quamuis actio ei directo non competat), ac si sibi aut illi dari auus stipulatus esset.
但应当指出,(虽然外孙女不直接享有诉权,但)嫁妆可以给付给塞亚,就好像外祖父曾要式口约给付给自己或她一样。
sed permittendum est nepti ex hac auita conuentione, ne commodo dotis defrudetur, utilem actionem: fauore enim nuptiarum et maxime propter affectionem personarum ad hoc decurrendum est.
然而,为了使外孙女不被剥夺嫁妆的利益,必须允许外孙女基于其外祖父的此项合意享有有用诉权:因为基于对婚姻的优遇,尤其是基于人与人之间的亲情,必须诉诸这一解决办法。