[IDEM libro trigesimo tertio ad edictum. ] §24.3.22.8Sin autem in saeuissimo furore muliere constituta maritus dirimere quidem matrimonium calliditate non uult, spernit autem infelicitatem uxoris et non ad eam flectitur nullamque ei competentem curam inferre manifestissimus est, sed abutitur dotem: tunc licentiam habeat uel curator furiosae uel cognati adire iudicem competentem, quatenus necessitas imponatur marito omnem talem mulieris sustentationem sufferre et alimenta praestare et medicinae eius succurrere et nihil praetermittere eorum, quae maritum uxori adferre decet secundum dotis quantitatem.
[同上,告示注解第三十三编] 但是,如果在女性处于极度疯狂的状态下,丈夫由于狡诈而不愿解除婚姻,却轻视妻子的不幸,不对她动怜悯之心,且极其明显地不向她提供任何适当的照料,反而滥用持参金:那么,发狂女性的保佐人或其血亲应当获得允许去求助于管辖法官,以便给丈夫施加义务,要求他承担该女性所有此等生活维持费用,提供抚养,协助其医疗,并且不遗漏任何根据持参金的数额,丈夫应当向妻子提供的事情。
sin uero dotem ita dissipaturus ita manifestus est, ut non hominem frugi oportet, tunc dotem sequestrari, quatenus ex ea mulier competens habeat solacium una cum sua familia, pactis uidelicet dotalibus, quae inter eos ab initio nuptiarum inita fuerint, in suo statu durantibus et alterius exspectantibus sanitatem et mortis euentum.
但如果他确实极其明显地将要挥霍持参金,以至于不符合一个正派人应有的行为,那么应当将持参金予以扣押寄托,以便女性能连同她的家属从中获得适当的救济,当然,在他们之间自婚姻开始时所订立的持参金约定仍保持其效力,并等待另一方的康复或死亡结果期间。
§24.3.22.9Item pater furiosae utiliter intendere sibi filiaeue suae reddi dotem potest: quamuis enim furiosa nuntium mittere non possit, patrem tamen eius posse certum est.
同样,发狂女儿的父亲可以通过有用之诉有效地为主张将持参金退还给自己或其女儿:因为虽然发狂的女儿不能发送离婚通知,但她的父亲显然能够这样做。
§24.3.22.10Si soluto matrimonio pater furiosus sit, curator eius uoluntate filiae dotem petere poterit: aut si curatoris copia non sit, agere filiae permittendum erit cauerique oportebit de rato.
如果在婚姻解除后父亲发狂,他的保佐人可以在女儿同意的情况下请求持参金:或者如果没有保佐人可用,则应当允许女儿提起诉讼,并应当就追认提供保证。
§24.3.22.11Idem decernendum est et si ab hostibus captus sit pater, puellae dandam actionem de dote repetenda.
如果父亲被敌人俘虏,也应当做出同样决定,即将收回持参金的诉权赋予该女孩。
§24.3.22.12Transgrediamur nunc ad hunc articulum, ut quaeramus, aduersus quos competit de dote actio.
现在让我们过渡到这个条款,以探讨持参金之诉可以针对谁提起。
et aduersus ipsum maritum competere palam est, siue ipsi dos data sit siue alii ex uoluntate mariti uel subiecto iuri eius uel non subiecto.
显然,该诉权可以针对丈夫本人提起,无论持参金是给付给他,还是根据丈夫的意愿给付给其他人(无论该人是服从其权力还是不服从其权力)。
sed si filius familias sit maritus et dos socero data sit, aduersus socerum agetur.
但是,如果丈夫是处于家父权下的儿子,且持参金给付给了岳父,则应当针对岳父提起诉讼。
plane si filio data sit, si quidem iussu soceri, adhuc absolute socer tenebitur: quod si filio data sit non iussu patris, Sabinus et Cassius responderunt nihilo minus cum patre agi oportere: uideri enim ad eum peruenisse dotem, penes quem est peculium: sufficit autem ad id damnandum quod est in peculio uel si quid in rem patris uersum est.
显然,如果持参金给付给了儿子,且确实是根据岳父的命令,岳父仍将承担绝对责任:但如果给付给儿子并非根据父亲的命令,萨比努斯和卡西乌斯解答说,尽管如此,仍应当针对父亲提起诉讼:因为持参金被视为已到达掌握特有财产的人手中:而要对他判处刑罚,特有财产中现存的部分,或者转归父亲利益的部分就足够了。
sin autem socero dotem dederit, cum marito non poterit experiri, nisi patri heres exstiterit.
相反,如果她将持参金给付给了岳父,除非丈夫成为了其父亲的继承人,否则她将无法针对丈夫提起诉讼。
§24.3.22.13Si mulier in condicione mariti errauerit putaueritque esse liberum, cum seruus esset, concedi oportet quasi priuilegium in bonis uiri mulieri, uidelicet ut, si sint et alii creditores, haec praeferatur circa de peculio actionem et, si forte domino aliquid debeat seruus, non praeferatur mulier nisi in his tantum rebus, quae uel in dote datae sunt uel ex dote comparatae, quasi et hae dotales sint.
如果女性误认了丈夫的身份,在他是奴隶时以为他是自由人,那么应当在丈夫的财产中给予女性一种特权,即:如果有其他债权人,她在关于特有财产的诉讼中享有优先权;并且,如果奴隶恰好欠其主人一些债务,女性不享有优先权,除非仅在那些作为持参金给付或用持参金购买的物品上,就好像这些也是持参金财产一样。