[ULPIANUS libro trigensimo sexto ad Sabinum. ] §24.3.14.prAlia causa est defensoris, quem placet sufficienter uideri defendisse, si tantum uxori praestet, quantum consequeretur, si ipsum maritum conuenisset.
[乌尔比安,《论萨宾》第三十六编] 辩护人的情况则有所不同:人们认为,如果他向妻子给付的数额,等同于妻子起诉丈夫本人所能获得的数额,他就被视为已作出了充分的辩护。
§24.3.14.1Eleganter quaerit Pomponius libro quinto decimo ex Sabino, si paciscatur maritus, ne in id quod facere possit condemnetur, sed in solidum, an hoc pactum seruandum sit? et negat seruari oportere, quod quidem et mihi uidetur uerum: namque contra bonos mores id pactum esse melius est dicere, quippe cum contra receptam reuerentiam, quae maritis exhibenda est, id esse apparet.
蓬波尼乌斯在《论萨宾》第十五编中精妙地提出疑问:如果丈夫约定,不按其履行能力限度,而是按全部金额被判决赔偿,那么这一合意是否应当予以维持? 他否定了应当予以维持,这在我看来也是正确的:因为更好地说法是,这一合意违背了公序良俗,因为显而易见,这违背了应当给予丈夫的公认尊重。