[IULIANUS libro sexagesimo secundo digestorum. ] §24.2.6.prUxores eorum, qui in hostium potestate peruenerunt, possunt uideri nuptarum locum retinere eo solo, quod alii temere nubere non possunt.
[尤里安,《学说汇纂》第六十二卷] 落入敌人权力范围之人的妻子,仅凭她们不能轻率地与他人结婚这一事实,就可以被视为保留了已婚妇女的地位。
et generaliter definiendum est, donec certum est maritum uiuere in captiuitate constitutum, nullam habere licentiam uxores eorum migrare ad aliud matrimonium, nisi mallent ipsae mulieres causam repudii praestare.
一般应当规定,只要确知被俘的丈夫依然活着,其妻子们便没有任何许可去转入另一段婚姻,除非妇女自己宁愿提供离婚的事由。
sin autem in incerto est, an uiuus apud hostes teneatur uel morte praeuentus, tunc, si quinquennium a tempore captiuitatis excesserit, licentiam habet mulier ad alias migrare nuptias, ita tamen, ut bona gratia dissolutum uideatur pristinum matrimonium et unusquisque suum ius habeat imminutum: eodem iure et in marito in ciuitate degente et uxore captiua obseruando.
但如果无法确定他是在敌人处活着被囚,还是已被死亡夺去生命,此时,如果自其被俘之时起已满五年,该妇女则有许可转入另一段婚姻,然而条件是:先前的婚姻应被视为因友好协议而解除,且每个人的权利未受减损。 同一法律规则亦适用于居住在城邦内的丈夫和被俘的妻子。