[PAPINIANUS libro decimo quaestionum. ] §24.1.52.prSi uir uxori donationis causa rem uilius locauerit, locatio nulla est: cum autem depositum inter eas personas minoris donationis causa aestimatur, depositum est.
[帕皮尼亚努斯,《论疑难问题》第十卷] 如果丈夫为了赠与的目的,将某物以较低的价格出租给妻子,该租赁无效;但若在此二人之间,为了赠与的目的将寄托物评估为较低的价值,该寄托仍然有效。
haec ideo tam uarie, quia locatio quidem sine mercede certa contrahi non potest, depositum autem et citra aestimationem quoque dari potest.
这两者之所以受到如此不同的对待,是因为租赁在没有确定租金的情况下便无法成立,而寄托即使没有进行价值评估也可以设立。
§24.1.52.1Uxor uiro fructum fundi ab herede suo dari, quod si datus non fuisset, certam pecuniam mortis causa promitti curauit: defuncto uiro uiua muliere stipulatio soluitur, ut traditio, quae mandante uxore mortis causa facta est: nam quo casu inter exteros condictio nascitur, inter maritos nihil agitur.
妻子曾安排由其继承人将土地的孳息给与其丈夫,并约定若未予给与,则作为死因赠与而许诺给付一定金额的货币:在丈夫死亡而妻子仍生存时,该口头答允即告消灭,正如在妻子的委托下作为死因赠与而进行的交付一样。 因为在局外人之间会产生返还不当得利之诉的情况下,在夫妻之间则不产生任何法律效力。