[ULPIANUS libro trigesimo secundo ad Sabinum. ] §24.1.5.prSi sponsus sponsae donaturus tradiderit Titio, ut is sponsae daret, deinde Titius tradiderit post nuptias secutas: si quidem eum interposuerit maritus, donationem non ualere, quae post contractas nuptias perficiatur: si uero mulier eum interposuerit, iamdudum perfectam donationem, hoc est ante nuptias, atque ideo quamuis contractis nuptiis Titius tradiderit, donationem ualere.
[乌尔比安《萨宾注释》第三十二卷] 如果未婚夫意图向未婚妻赠与而将物交付给提蒂乌斯,以便他交给未婚妻,随后提蒂乌斯在婚礼举行后进行了交付:如果确实是丈夫介入了提蒂乌斯,则该赠与无效,因为它是婚后才完成的;但如果是妻子介入了提蒂乌斯,则赠与早在以前即婚前已经完成,因此,即使提蒂乌斯在婚礼举行后才进行交付,该赠与仍然有效。
§24.1.5.1Si maritus duos reos habeat Titium et mulierem et mulieri accepto tulerit donationis causa, neuter liberatur, quia acceptilatio non ualet: et haec Iulianus libro septimo decimo digestorum scribit.
如果丈夫有两个连带债务人提蒂乌斯和他的妻子,并且出于赠与的目的向妻子免除了债务(进行了受领免除),由于该受领免除无效,两人均未免除债务;朱里亚诺在《学说汇纂》第十七卷中也写到了这一点。
plane si mihi proponas Titio accepto latum, ipse quidem liberabitur, mulier uero manebit obligata.
显然,如果你向我提出,是对提蒂乌斯免除了债务,那么提蒂乌斯确实会免除债务,但妻子仍将承担义务。
§24.1.5.2Generaliter tenendum est, quod inter ipsos aut qui ad eos pertinent aut per interpositas personas donationis causa agatur, non ualere: quod si aliarum extrinsecus rerum personarumue causa commixta sit, si separari non potest, nec donationem impediri, si separari possit, cetera ualere, id quod donatum sit non ualere.
一般应当认为,在他们(夫妇)之间、或属于他们的人之间、或通过中介人出于赠与目的所做的一切行为,均属无效;但如果混入了外部其他物或人的原因,若无法分离,则赠与也不受阻碍(有效);若可以分离,则其余部分有效,而被赠与的部分无效。
§24.1.5.3Si debitor uiri pecuniam iussu mariti uxori promiserit, nihil agitur.
如果丈夫的债务人根据丈夫的命令向妻子许诺给付金钱,则该行为无效(视为未做任何事)。
§24.1.5.4Si uxor uiri creditori donationis causa promiserit et fideiussorem dederit, neque uirum liberari neque mulierem obligari uel fideiussorem eius Iulianus ait, perindeque haberi ac si nihil promississet.
如果妻子出于赠与的目的向丈夫的债权人许诺给付并提供了保证人,朱里亚诺认为,既不免除丈夫的债务,也不约束妻子或其保证人,一切如同她未曾许诺过一样。
§24.1.5.5Circa uenditionem quoque Iulianus quidem minoris factam uenditionem nullius esse momenti ait: Neratius autem (cuius opinionem Pomponius non improbat) uenditionem donationis causa inter uirum et uxorem factam nullius esse momenti, si modo, cum animum maritus uendendi non haberet, idcirco uenditionem commentus sit, ut donaret: enimuero si, cum animum uendendi haberet, ex pretio ei remisit, uenditionem quidem ualere, remissionem autem hactenus non ualere, quatenus facta est locupletior: itaque si res quindecim uenit quinque, nunc autem sit decem, quinque tantum praestanda sunt, quia in hoc locupletior uidetur facta.
关于买卖,朱里亚诺也认为以较低价格进行的买卖不具有任何效力;然而尼拉蒂乌斯(其观点蓬波尼乌斯并不反对)认为,如果丈夫并无出卖的意图,而仅仅为了赠与而虚构买卖,则夫妇之间出于赠与目的进行的买卖不具有任何效力;但是,如果丈夫在具有出卖意图的情况下,免除了她的一部分价款,买卖确实有效,但免除价款在使她变得更富裕的限度内无效;因此,如果价值十五的物以五的价格出售,而现在的价值是十,则仅需给付五,因为她被认为在这一限度内变得更富裕了。
§24.1.5.6Si donationis causa uir uel uxor seruitute non utatur, puto amitti seruitutem, uerum post diuortium condici posse.
如果出于赠与的目的,丈夫或妻子不使用地役权,我认为地役权将因消灭时效而丧失,但离婚后可以通过不当得利之诉请求返还。
§24.1.5.7Si uxor uel maritus exceptione quadam donationis causa summoueri uoluerint, facta a iudice absolutione ualebit quidem sententia, sed condicetur ei, cui donatum est.
如果妻子或丈夫出于赠与的目的,希望通过某种抗辩来排除(原告的请求),在裁判官做出免责判决(驳回起诉)后,判决本身确实有效,但将对接受赠与的人提起不当得利之诉。
§24.1.5.8Concessa donatio est sepulturae causa: nam sepulturae causa locum marito ab uxore uel contra posse donari constat et si quidem intulerit, faciet locum religiosum.
因埋葬目的的赠与是被允许的:因为众所周知,出于埋葬的目的,妻子可以向丈夫赠与墓地,反之亦然,如果确实将尸体运入,则该场所成为神圣之所。
hoc autem ex eo uenit, quod definiri solet eam demum donationem impediri solere, quae et donantem pauperiorem et accipientem faciet locupletiorem: porro hic non uidetur fieri locupletior in ea re quam religioni dicauit.
而这源于通常的定义,即只有那些既使赠与人变得更贫穷、又使接受者变得更富裕的赠与才通常受到阻碍;此外,在这里,接受者在被其献给神圣事务的物上,并不被认为变得更富裕了。
nec mouit quemquam, quod emeret, nisi a marito accepisset: nam etsi pauperior ea fieret, nisi maritus dedisset, non tamen idcirco fit locupletior, quod non expendit.
任何人也不应因“如果她没有从丈夫那里获得,她本会购买它”这一事实而感到困惑;因为即使如果丈夫不给,她会因为购买而变得更贫穷,她也不会因为没有支出而因此变得更富裕。