Humanitext Reader

查士丁尼一世 · 学说汇纂 §24.1.5.9-24.1.5.18

宗教赠与与放弃继承及赠与物追回范围

第 3515 段,共 9271 段 · 拉丁语

内容简介

本文讨论了夫妇间赠与中有效的例外情形,例如用于埋葬、宗教奉献或通过放弃继承实现的赠与(其特征为赠与人未变穷且接受者未变富),并规定了追回被禁止赠与物的范围。

[ULPIANUS libro trigesimo secundo ad Sabinum. ] §24.1.5.9Haec res et illud suadet, si uxori maritus sepulturae causa donauerit, ita demum locum fieri intellegi mulieris, cum corpus humatur: ceterum antequam fiet religiosus, donantis manet.
这一事实也提示了以下这一点:如果丈夫出于埋葬的目的向妻子赠与了土地,只有在尸体被掩埋时,该场所才被理解为归妻子所有;但在它成为神圣之所之前,它仍属于赠与人。
proinde si distraxerit mulier, manet locus donatoris.
因此,如果妻子将其卖掉,该场所仍属于赠与人。
§24.1.5.10Secundum haec si uxori suae monumentum purum maritus magni pretii donauerit, ualebit donatio, sic tamen, ut, cum fit religiosus, ualeat.
根据这些规则,如果丈夫向妻子赠与了一座价值高昂且尚未使用的纪念碑,该赠与将是有效的,但必须是在其成为神圣之所时才有效。
§24.1.5.11Sed et si ipsa fuerit illo illata, licet morte eius finitum est matrimonium, fauorabiliter tamen dicetur locum religiosum fieri.
甚至即使是她自己被葬入其中,虽然婚姻已因她的死亡而终止,但仍将以有利的解释认为该场所成为了神圣之所。
§24.1.5.12Proinde et si maritus ad oblationem dei uxori donauit, uel locum, in quo opus publicum quod promiserat facere, uelut aedem publicam, dedicaret, fiet locus sacer.
同样,如果丈夫出于向神奉献的目的向妻子进行赠与,或者赠与一块土地,以便在其中奉献他曾许诺建造的公共建筑(例如公共神殿),该场所将成为神圣之所。
sed et si quid ei det, ut donum deo detur uel consecretur, dubium non est, quin debeat ualere: quare et si oleum pro ea in aede sacra posuerit, ualet donatio.
但是,即使他为了将礼物赠予神或供奉给神而给她某些东西,毫无疑问这也是应当有效的;因此,即使他为了她而在神圣的神殿中供奉了油,该赠与也是有效的。
§24.1.5.13Si maritus heres institutus repudiet hereditatem donationis causa, Iulianus scripsit libro septimo decimo digestorum donationem ualere: neque enim pauperior fit, qui non adquirat, sed qui de patrimonio suo deposuit, repudiatio autem mariti mulieri prodest, si uel substituta sit mulier uel etiam ab intestato heres futura.
如果被指定为继承人的丈夫出于赠与的目的放弃了继承,朱里亚诺在《学说汇纂》第十七卷中写道,该赠与有效;因为没有获得财产的人并不会变得更贫穷,只有从自己的财产中支出的人才会变得更贫穷,而如果妻子被指定为替代继承人,或者她将成为法定继承人,则丈夫的放弃对妻子有利。
§24.1.5.14Simili modo et si legatum repudiet, placet nobis ualere donationem, si mulier substituta sit in legato uel etiam si proponas eam heredem ininstitutam.
同样,即使他放弃了遗赠,如果妻子在遗赠中被指定为替代受遗赠人,或者即使你假设她已被指定为继承人,我们也认为该赠与有效。
§24.1.5.15Si quis rogatus sit praecepta certa quantitate uxori suae hereditatem restituere et is sine deductione restituerit, Celsus libro decimo digestorum scripsit magis pleniore officio fidei praestandae functum maritum quam donasse uideri: et rectam rationem huic sententiae Celsus adiecit, quod plerique magis fidem exsoluunt in hunc casum quam donant nec de suo putant proficisci, quod de alieno plenius restituunt uoluntatem defuncti secuti: nec immerito saepe credimus aliquid defunctum uoluisse et tamen non rogasse.
如果某人被要求在预先扣除特定数额后将继承财产移交给他的妻子,而他未作扣除便进行了移交,塞尔苏斯在《学说汇纂》第十卷中写道,丈夫应被视为履行了更为充分的信托义务,而非进行了赠与;塞尔苏斯为此观点补充了一个正确的理由,即在这种情况下,大多数人是在履行信托而非进行赠与,且他们并不认为,遵循死者的遗志而从他人的财产中进行更充分的移交,是出自他们自己的财产;而且,我们经常相信死者曾有某种意愿但未曾提出要求,这并非没有道理。
quae sententia habet rationem magis in eo, qui non erat deducta quarta rogatus restituere et tamen integram fidem praestitit omisso senatus consulti commodo: hic enim uere fidem exsoluit uoluntatem testatoris obsecutus.
这一观点在以下情况下更有说服力:某人被要求在未扣除四分之一的情况下移交财产,但他仍然放弃了元老院决议的便利,完整地履行了信托;因为此人确实顺从了遗嘱人的意志,真实地履行了信托。
hoc ita, si non per errorem calculi fecit: ceterum indebiti fideicommissi esse repetitionem nulla dubitatio est.
这要在非因计算错误而为之的前提下才成立;至于对非债信托遗赠存在返还请求权,则是毋庸置疑的。
§24.1.5.16Cum igitur nihil de bonis erogatur, recte dicitur ualere donationem.
因此,当没有从财产中支出任何东西时,正确地说该赠与有效。
ubicumque igitur non deminuit de facultatibus suis qui donauit, ualet, uel, etiamsi deminuat, locupletior tamen non fit qui accepit, donatio ualet.
因此,凡是赠与人没有减少其自身财产的地方,赠与有效,或者,即使他减少了财产,但接受者并未因此变得更富裕,赠与同样有效。
§24.1.5.17Marcellus libro septimo digestorum quaerit, si mulier acceptam a marito pecuniam in sportulas pro cognato suo ordini erogauerit, an donatio ualeat? et ait ualere nec uideri locupletiorem mulierem factam, quamuis mutuam pecuniam esset acceptura et pro adfine erogatura.
马尔切鲁斯在《学说汇纂》第七卷中提出疑问:如果妻子将从丈夫那里收到的金钱,为了其亲属的利益而作为分发款支出给市参事会等团体,该赠与是否有效? 他认为该赠与有效,且不认为妻子因此变得更富裕,即使她本会借贷该笔资金并为了其姻亲而支出。
§24.1.5.18In donationibus autem iure ciuili impeditis hactenus reuocatur donum ab eo ab eaue cui donatum est, ut, si quidem exstet res, uindicetur, si consumpta sit, condicatur hactenus, quatenus locupletior quis eorum factus est:
然而,在市民法所禁止的赠与中,从接受赠与的人处收回赠与物的限度如下:如果该物确实存在,则提起所有物返还之诉予以追回;如果已被消费,则在他们中任何人变得更富裕的限度内,提起不当得利之诉请求返还。

词汇与语法注释

  1. §24.1.5.9ita demum ... cum — 副词短语 `ita demum` 与 `cum` 相关联,表示强烈的限制,意为“只有当……时才……”。
  2. §24.1.5.15praecepta certa quantitate — `praecepta` 是动词 `praecipere`(预先取得、扣除)的完成被动分词,与 `certa quantitate` 构成夺格绝对结构,意为“在预先扣除特定数额的情况下”。
  3. §24.1.5.15omisso senatus consulti commodo — 夺格绝对结构(名词 `commodo` 与分词 `omisso` 连用),意为“放弃了元老院决议的便利”。此处指自愿不使用《佩加苏斯元老院决议》(Senatusconsultum Pegasianum)所赋予的四分之一扣除特权。
  4. §24.1.5.18hactenus ... ut — 副词 `hactenus`(在此限度内)与随后的 `ut` 引导的从句相关联,用于限定赠与物追回权行使的特定范围。

引用这一段

查士丁尼一世, 学说汇纂 §24.1.5.9-24.1.5.18. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi2806.phi002.humanitext-lat1:24.1.5.9-24.1.5.18

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。