[MARCELLUS libro septimo digestorum. ] §24.1.49.prSulpicius Marcello.
[马尔切鲁斯,《学说汇纂》第七卷] 苏尔皮基乌斯致马尔切鲁斯。
Mulier, quae ad communem filium uolebat, qui in potestate patris erat, post mortem patris fundum peruenire, eum patri tradidit, uti post mortem restituatur filio.
一名妇女希望将一处土地,在丈夫死后归属于处于父亲权力之下的共同儿子,因而将该土地交付给父亲,以便在父亲死后返还给儿子。
quaero, an donatio tibi uideatur, ut nihil agatur, an ualeat quidem, sed mulieri potestas datur, si noluerit, eum repetere.
请问,您认为这是否属于赠与,从而不产生任何效力;还是说这确实有效,但在妻子改变主意时,她被赋予了索回该土地的权力?
respondit: si color uel titulus, ut sic dixerim, donationi quaesitus est, nihil ualebit traditio, idem si hoc exigit uxor, ut aliquid ex ea re interim commodi sentiret maritus: alioquin si solo eius ministerio usa est et id egit, ut uel reuocare sibi liceret uel ut res cum omni emolumento per patrem postea ad filium transiret, cur non idem perinde sit ratum ac si cum extraneo tale negotium contraxisset, hoc est extraneo in hanc causam tradidisset?
他回答道:如果可以说,这只是为了赠与而寻求的幌子或名义,那么交付将不产生任何效力;如果妻子要求如此,即让丈夫在此期间从该财产中获得某种利益,结果也是一样。 否则,如果她仅仅利用了丈夫的协助,并意图使自己可以撤销,或者使该财产连同所有收益此后通过父亲转移给儿子,那么,为什么这不能像她与第三人缔结此类交易——即为了这一目的而交付给第三人——一样同样被认定为有效呢?