[IDEM libro trigesimo sexto ad Sabinum. ] §24.1.33.prSi stipulata fuerit mulier annuum, id ex stipulatu petere constante matrimonio non potest.
[同上,论萨宾第三十六卷]\n\n如果妻子约定(从丈夫处获得)年金,在婚姻存续期间,她不能根据该约定提出请求。
sed si manente matrimonio decessisse maritus proponatur, puto, quia in annuo quoque donatio uertitur, posse dici stipulationem confirmari ex senatus consulto.
但是,如果提出丈夫在婚姻存续期间死亡,我认为,由于年金中也包含赠与,因此可以说,该约定根据元老院决议而获得确认。
§24.1.33.1Si uxor marito annuum uersa uice praestiterit, restituetur ei hoc et poterit uindicare id quod exstat: credo poterit et condicere, in quantum locupletior factus est, quia non tam sollemne est annuum, quod maritus uxori pendit et quod uxor marito praestat, immo incongruens est et contra sexus naturam.
\n\n反之,如果妻子向丈夫给付了年金,这应当归还给她,并且她可以对现存的物提起追回之诉;我相信,在丈夫因此致富的限度内, she 也可以提起不当得利返还之诉,因为妻子向丈夫给付年金,并不像丈夫向妻子支付年金那样常见,相反,这不合时宜,且违反性别的本性。
§24.1.33.2Et si forte maritus ab uxore stipulatus sit id annuum decesseritque mulier constante matrimonio, dicendum erit ex oratione donationem conualescere.
\n\n如果碰巧丈夫约定由妻子给付该年金,且妻子在婚姻存续期间死亡,则应当说,该赠与根据演说而变得有效。