[ULPIANUS libro trigesimo tertio ad Sabinum. ] §24.1.32.18Si nurus socero donauerit, mortem nurus et perseuerantem in supremam diem uoluntatem spectare nos oportet.
[乌尔比安,《论萨宾》第三十三卷] 如果儿媳向公公赠与,我们应当考察儿媳的死亡以及持续至其临终之日的意愿。
quod si socer ante decesserit, dicemus exstinctam donationem an, quia maritus uiuit, si uxori suae superuixit, admittimus uim habere donationem? et si quidem maritus solus socero heres exstitit, quasi noua donatio potest seruari in maritum collata, ut illa finita sit, alia coeperit: sin uero filius heres patri non est, finita erit donatio ratione nouas.
但如果公公先离世,我们是说赠与已经消灭,还是说,因为丈夫还活着,如果他比自己的妻子活得更长,我们就承认赠与具有效力? 如果丈夫确实独自成为公公的继承人,则这可以作为向丈夫做出的新赠与而予以维持,从而使原赠与终结,另一项新赠与开始;但如果儿子不是父亲的继承人,则基于更换的理路,赠与将告终结。
§24.1.32.19Si socer nurui nuntium miserit, donatio erit irrita, quamuis matrimonium concordantibus uiro et uxore secundum rescriptum imperatoris nostri cum patre comprobatum est: sed quod ad ipsos, inter quos donatio facta est, finitum est matrimonium.
如果公公向儿媳发出离婚通告,赠与将归于无效,即便由于夫妻双方达成一致,根据我们皇帝的敕答,其婚姻在与父亲的关系上已被承认;但就进行赠与的当事人彼此而言,婚姻已经终结。
§24.1.32.20Proinde et si duo consoceri inuicem donauerint, idem erit dicendum, si inuitis filiis nuntium remiserint, inter ipsos irritam esse donationem.
因此,即使两个亲家相互赠与,也应当说同样的话:如果他们违背子女的意愿发出离婚通告,则他们之间的赠与无效。
in hac autem donatione inter soceros facta mors desideranda est eius qui donauit constante matrimonio et iure potestatis durante: idemque et in his qui sunt in eorum potestate.
然而,在舅岳父之间进行的这项赠与中,必须要求赠与者在婚姻存续且家父权持续期间死亡;对于处于其家父权之下的人,情况也是如此。
§24.1.32.21Si consocer consocero donauerit et alter eorum uel uterque copulatos emancipauerit, debet dici donationem ad orationem non pertinere et ideo infirmari donationem.
如果亲家赠与亲家,且他们中的一人或双方将结为婚姻的子女宣告自立,则应当说,该赠与不属于演说的适用范围,因此赠与归于无效。
§24.1.32.22Si sponsus sponsae donauerit in tempus matrimonii collata donatione, quamuis inter uirum et uxorem donatio non uideatur facta et uerba orationis minus sufficiant, tamen donationem dicendum est ad sententiam orationis pertinere, ut, si durauerit uoluntas usque ad mortem, ualeat donatio.
如果未婚夫向未婚妻赠与,且该赠与被推迟到婚姻成立之时,尽管这看起来并不像是在丈夫和妻子之间做出的赠与,且演说的字面规定也不够充分,但仍应当说该赠与属于演说的旨意范围,从而如果意愿持续至死亡,赠与便有效。
§24.1.32.23Siue autem res fuit quae donata est siue obligatio remissa, potest dici donationem effectum habituram: ut puta uxori acceptum tulit donationis causa quod debeat: potest dici pendere acceptilationem non ipsam, sed effectum eius.
无论赠与的是财物还是免除的债务,都可以说赠与将产生效力;例如,为了赠与,他将妻子所欠的债务记为已收到:可以说挂起的并不是债务免除行为本身,而是其效力。
et generaliter uniuersae donationes, quas impediri diximus, ex oratione ualebunt.
通常,我们所说的所有被禁止的赠与,都将根据演说而有效。
§24.1.32.24Si inter uirum et uxorem societas donationis causa contracta sit, iure uulgato nulla est, nec post decretum senatus emolumentum ea liberalitas, ut actio pro socio constituatur, habere poterit: quae tamen in commune tenuerunt fine praestituto, reuocanda non sunt.
如果夫妻之间为了赠与的目的而缔结了合伙,根据普通法这是无效的,即使在元老院决议之后,这种慷慨行为也不能获得设立合伙人之诉的利益;然而,他们在设定的期限内共同持有的财物,是不应当被追回的。
idcirco igitur pro socio actio non erit, quia nulla societas est, quae donationis causa interponitur, nec inter ceteros et propter hoc nec inter uirum et uxorem.
因此,不存在合伙人之诉,因为为了赠与而设立的合伙本身是无效的,这在其他人之间也是如此,因而夫妻之间同样如此。
§24.1.32.25Idem erit dicendum et si emptio contracta sit donationis causa: nam nulla erit.
如果为了赠与的目的而缔结了买卖,也应当说同样的话:因为它是无效的。
§24.1.32.26Plane si minoris res uenierit donationis causa uel postea pretium sit remissum, admittemus donationem ualere ad senatus consultum.
显然,如果为了赠与的目的而以较低价格出售物品,或者事后免除了价款,我们承认该赠与根据元老院决议是有效的。
§24.1.32.27Si quis sponsam habuerit, deinde eandem uxorem duxerit cum non liceret, an donationes quasi in sponsalibus factae ualeant, uideamus.
如果某人有未婚妻,随后在不被允许的情况下娶其为妻,让我们来看看,如同在订婚期间做出的赠与是否有效。
et Iulianus tractat hanc quaestionem in minore duodecim annis, si in domum quasi mariti inmatura sit deducta: ait enim hanc sponsam esse, etsi uxor non sit.
尤里安讨论了关于未满十二岁少女的这一问题:如果她在未达适婚年龄时被迎入准丈夫的家中,他说她虽然不是妻子,但仍是未婚妻。
sed est uerius, quod Labeoni uidetur et a nobis et a Papiniano libro decimo quaestionum probatum est, ut, si quidem praecesserint sponsalia, durent, quamuis iam uxorem esse putet qui duxit, si uero non praecesserint, neque sponsalia esse, quoniam non fuerunt, neque nuptias, quod nuptiae esse non potuerunt.
但拉贝奥所认为的、并被我们和帕皮尼安在《疑问录》第十卷中均予以认可的观点更为真实:如果订婚确实在先,则即使娶她的人认为她已经是妻子,订婚依然持续;但如果订婚未曾在先,则既没有订婚(因为未曾有过),也没有婚姻(因为婚姻不可能成立)。
ideoque si sponsalia antecesserint, ualet donatio: si minus, nulla est, quia non quasi ad extraneam, sed quasi ad uxorem fecit et ideo nec oratio locum habebit.
因此,如果订婚在先,则赠与有效;否则无效,因为他并不是如同对局外人、而是如同对妻子做出赠与,因而演说也无法适用。
§24.1.32.28Sed si senator libertinam desponderit uel tutor pupillam uel quis alius ex his, qui matrimonium copulare prohibentur, et duxerit, an donatio quasi in sponsalibus facta ualeat? et putem etiam sponsalia inprobanda et quasi ab indignis ea quae donata sunt ablata fisco uindicari.
但是,如果元老院议员与解放女奴订婚,或者监护人与受监护女子订婚,或者其他被禁止缔结婚姻的人中的某人订婚并娶之,那么如同在订婚期间做出的赠与是否有效? 我认为订婚本身也应当被否定,而所赠与的财物,应当像从无资格者手中收回一样,归入国库。