[ULPIANUS libro trigesimo tertio ad Sabinum. ] §24.1.32.prCum hic status esset donationum inter uirum et uxorem, quem antea rettulimus, imperator noster Antoninus Augustus ante excessum diui Seueri patris sui oratione in senatu habita auctor fuit senatui censendi Fuluio Aemiliano et Nummio Albino consulibus, ut aliquid laxaret ex iuris rigore.
[乌尔比安《萨宾注释》第三十三卷] 当夫妻之间的赠与处于我们此前所报告的状态时,我们的皇帝安东尼努斯·奥古斯都在其父神君塞维鲁去世之前,通过在元老院发表的演说,在富尔维乌斯·埃米里亚努斯和努米乌斯·阿尔比努斯担任执政官之年,促使元老院决议放宽法律的严苛性。
§24.1.32.1Oratio autem imperatoris nostri de confirmandis donationibus non solum ad ea pertinet, quae nomine uxoris a uiro comparata sunt, sed ad omnes donationes inter uirum et uxorem factas, ut et ipso iure res fiant eius cui donatae sunt et obligatio sit ciuilis et de Falcidia ubi possit locum habere tractandum sit: cui locum ita fore opinor, quasi testamento sit confirmatum quod donatum est.
此外,我们皇帝关于确认赠与的演说,不仅适用于丈夫以妻子名义取得的财产,而且适用于夫妻之间进行的所有赠与,从而依法律当然,财产归属于受赠人,并产生市民法上的义务,且在法尔西迪亚法可适用之处,应当对此予以讨论:我认为该法的适用,就如同被赠与的财产已通过遗嘱获得确认一样。
§24.1.32.2Ait oratio 'fas esse eum quidem qui donauit paenitere: heredem uero eripere forsitan aduersus uoluntatem supremam eius qui donauerit durum et auarum esse'.
演说指出:“赠与者本人心生悔意确属正当;但继承人违背赠与者的最终意愿而强行夺取,则属苛刻与贪婪。
§24.1.32.3Paenitentiam accipere debemus supremam.
” 我们应当将“悔意”理解为最终的悔意。
proinde si uxori donauit, deinde eum paenituit, mox desiit paenitere, dicendum est donationem ualere, ut supremum eius spectemus iudicium, quemadmodum circa fideicommissa solemus, uel in legatis cum de doli exceptione opposita tractamus, ut sit ambulatoria uoluntas eius usque ad uitae supremum exitum.
因此,如果他向妻子赠与,随后后悔,不久又不再后悔,应当认为赠与有效,以便我们考察其最终决定,正如我们在信托遗赠中所惯做的那样,或者在遗赠中当我们讨论提出的欺诈抗辩时那样,从而使他的意愿在生命的最终结束前都是可以改变的。
§24.1.32.4Sed ubi semel donatorem paenituit, etiam heredi reuocandi potestatem tribuimus, si appareat defunctum euidenter reuocasse uoluntatem: quod si in obscuro sit, procliuior esse debet iudex ad comprobandam donationem.
但是,一旦赠与者曾心生悔意,如果显而易见死者已撤回其意愿,我们也赋予继承人撤回的权力;但如果情况不明,法官应当更倾向于确认该赠与。
§24.1.32.5Si maritus ea quae donauerit pignori dederit, utique eum paenituisse dicemus, licet dominium retinuit.
如果丈夫将他已赠与的财产予以抵押,我们肯定会说他已经改变了主意,尽管他保留了所有权。
quid tamen, si hoc animo fuit, ut uellet adhuc donatum? finge in possessionem precariam mulierem remansisse paratamque esse satisfacere creditori.
然而,如果他仍持有使其保持赠与状态的意图,情况又将如何? 假设该女子仍保持对财产的使用借贷式占有,并准备向债权人履行债务。
dicendum est donationem ualere: nam si ab initio ei rem obligatam hoc animo donasset, dicerem uim habere donationem, ut parata satisfacere mulier haberet doli exceptionem: quin immo et si satisfecisset, potuisse eam per doli exceptionem consequi, ut sibi mandentur actiones.
应当认为赠与有效:因为如果他从一开始就怀着这种意图,将一件设定了担保的财产赠与她,我会说该赠与具有效力,从而准备履行债务的女子将享有欺诈抗辩权;不仅如此,即使她已经履行了债务,她本可以通过欺诈抗辩权,要求将诉权转让给自己。
§24.1.32.6Si donator seruus fuerit effectus priuati, dicendum est non impletam, sed peremptam donationem, quamuis morti seruitus comparetur: proinde et si ipsa in seruitutem redigatur cui donatum est, extincta erit donatio.
如果赠与者沦为私人的奴隶,应当认为赠与并未完成而是消灭了,尽管奴隶状态被比作死亡;因此,如果受赠女子本人也沦落为奴隶,赠与也将消灭。
§24.1.32.7Si maritus uxori donauerit et mortem sibi ob sceleris conscientiam consciuerit uel etiam post mortem memoria eius damnata sit, reuocabitur donatio: quamuis ea quae aliis donauerit ualeant, si non mortis causa donauit.
如果丈夫向妻子赠与,并因畏罪而自杀,或者甚至在死后其名誉受到谴责,该赠与将被撤回;尽管他赠与他人的财产(只要不是因死赠与)仍然有效。
§24.1.32.8Si miles uxori donauerit de castrensibus bonis et fuerit damnatus, quia permissum est ei de his testari (si modo impetrauit ut testetur cum damnaretur), donatio ualebit: nam et mortis causa donare poterit, cui testari permissum est.
如果军人从其营帐特有产中向妻子赠与并被判罪,因为他被允许就这些财产订立遗嘱(只要他在被判罪时获得了订立遗嘱的许可),则赠与有效;因为被允许订立遗嘱的人,也可以进行因死赠与。
§24.1.32.9Quod ait oratio 'consumpsisse', sic accipere debemus, ne is, qui donationem accepit, locupletior factus sit: ceterum si factus est, orationis beneficium locum habebit.
演说所称的“消费了”,我们应当这样理解:使接受赠与的人没有变得更富有;此外,如果他变得更富有了,演说的恩惠将适用。
sed et si non sit factus locupletior, dederit tamen tantam quantitatem eaque exstet, dicendum est, si is decessit, qui factus est locupletior, posse repetere id quod dedit nec compensare id quod consumpsit, quamuis diuortio secuto haec compensatio locum habeat.
但是,即使他没有变得更富有,但他确实给付了如此数量且该财产仍存在,应当认为,如果那个变得更富有的人死亡,他可以请求返还他所给付的财产,而不补偿已消费的部分,尽管在离婚发生时这种补偿是适用的。
§24.1.32.10Si diuortium post donationem intercessit aut prior decesserit qui donum accepit, ueteri iuri statur, hoc est, si maritus uxori donatum uult, ualeat donatio, quod si non uult, exstinguitur: plerique enim cum bona gratia discedunt, plerique cum ira sui animi et offensa.
如果在赠与之后发生了离婚,或者接受赠与的人先死亡,则依循旧法,也就是说,如果丈夫希望赠与妻子,赠与即为有效,但如果他不希望,赠与便消灭;因为许多人是在友好气氛中分离,而许多人则是带着内心的愤怒和怨恨而分离。