Humanitext Reader

查士丁尼一世 · 学说汇纂 §24.1.31.pr-24.1.31.10

财产交易与生活开支中夫妻赠与的判定

第 3541 段,共 9271 段 · 拉丁语

内容简介

本段讨论了夫妻之间关于衣服、不动产、奴隶交易的赠与禁止的适用范围,以及日常日常开支是否构成无效赠与的判定标准。

[POMPONIUS libro quarto decimo ad Sabinum. ] §24.1.31.prSed si uir lana sua uestimentum mulieri confecerit, quamuis id uxori confectum fuerit et uxoris cura, tamen uiri esse neque impedire, quod in ea re uxor tamquam lanipendia fuerit et uiri negotium procurarit.
[彭波尼《萨宾注释》第十四卷]\n\n但是,如果丈夫用自己的羊毛为妻子制作了衣服,尽管这是为妻子制作且在妻子的照料下制作的,但它仍然属于丈夫,而妻子在这件事中犹如羊毛分发女工并处理了丈夫的事务这一事实并不妨碍此点。
§24.1.31.1Si uxor lana sua, operis ancillarum uiri, uestimenta sui nomine confecit muliebria, et uestimenta mulieris esse et pro operis ancillarum uiro praestare nihil debere: sed uiri nomine uestimenta confecta uirilia uiri esse, ut is lanae uxori praestet pretium: sed si non uirilia uestimenta suo nomine mulier confecit, sed ea uiro donauit, non ualere donationem, cum illa ualeat, cum uiri nomine confecit: nec umquam operas uiri ancillarum aestimari conuenit.
\n\n如果妻子用自己的羊毛,通过丈夫的女奴的劳作,以自己的名义制作了女式衣服,则这些衣服属于该女子,且她无需为女奴的劳作向丈夫支付任何费用;但以丈夫名义制作的男式衣服属于丈夫,条件是丈夫向妻子支付羊毛的价款。 但是,如果该女子以自己的名义制作了非男式的衣服并将其赠与丈夫,则该赠与无效,而当她以丈夫的名义制作时,该行为则是有效的。 此外,决不认为应当对丈夫女奴的劳作进行估价。
§24.1.31.2Si uir uxori aream donauerit et uxor in ea insulam aedificauerit, ea insula sine dubio mariti est, sed eam impensam mulierem seruaturam placet: nam si maritus uindicet insulam, retentionem impensae mulierem facturam.
\n\n如果丈夫向妻子赠与了一块空地,而妻子在其上建造了公寓楼,该公寓楼毫无疑问属于丈夫,但人们认为妻子将收回该项支出;因为如果丈夫请求返还该公寓楼,妻子将对该支出行使留置权。
§24.1.31.3Si duo mancipia fuerint singula quinis digna, sed utrumque unis quinque donationis causa a uiro mulieri uel contra uenierint, melius dicetur communia ea esse pro portione pretii nec tandem spectandum esse, quanti mancipia sint, sed quantum ex pretio donationis causa sit remissum: sine dubio licet a uiro uel uxore minoris emere, si non sit animus donandi.
\n\n如果有两个各值五个单位的奴隶,但为了赠与的目的,丈夫向妻子或妻子向丈夫以合共五个单位的价格将两者出售,则更为妥当的说法是,它们按照价格的比例属于共有,并且归根结底不应看奴隶价值几何,而应看价格中为了赠与的目的豁免了多少;毫无疑问,如果没有赠与的意图,允许以较低的价格从丈夫或妻子处购买。
§24.1.31.4Si uir uxori uel contra quid uendiderit uero pretio et donationis causa paciscantur, ne quid uenditor ob eam rem praestet, uidendum est, quid de ea uenditione agatur, utrum res uenierit et totum negotium ualeat, an uero ut ea sola pactio irrita sit, quemadmodum irrita esset, si post contractam emptionem nouo consilio inito id pacti fuisset actum.
\n\n如果丈夫向妻子或妻子向丈夫以真实的价格出售了某物,并且为了赠与的目的,他们约定卖主不因此承担任何责任,则必须考虑该项销售应如何处理:是该物已被出售且整个交易有效,还是仅仅该约定无效,正如在买卖合同缔结后,因采纳新决定而达成该约定即属无效一样。
et uerius est pactum dumtaxat irritum esse.
而更为正确的观点是,仅该约定无效。
§24.1.31.5Idem dicemus, si donationis causa pacti sint, ne fugitiuum aut erronem praestent, id est integras esse actiones aedilicias et ex empto.
\n\n如果他们为了赠与的目的约定,不保证该奴隶非为逃亡奴隶或流浪奴隶,我们也将得出相同的结论,即市政官诉权和买入之诉保持完整。
§24.1.31.6Quod uir uxori in diem debet, sine metu donationis praesens soluere potest, quamuis commodum temporis retenta pecunia sentire potuerit.
\n\n丈夫对妻子负有的附期限债务,可以立即偿还,而无需担心赠与的限制,尽管他本可以通过保留资金来享受期限带来的利益。
§24.1.31.7Quod legaturus mihi aut hereditatis nomine relicturus es, potes rogatus a me uxori meae relinquere et non uidetur ea esse donatio, quia nihil ex bonis meis deminuitur: in quo maxime maiores. donanti succurrisse Proculus ait, ne amore alterius alter despoliaretur, non quasi maliuolos, ne alter locupletior fieret.
\n\n你打算遗赠给我或以继承名义留给我的财产,你可以在我的请求下留给我的妻子,这并不被视为赠与,因为我的财产没有减少;普罗库鲁斯说,祖先们在这一点上特别救济了赠与人,是为了防止一方因对另一方的爱而被剥夺财产,而不是出于恶意,为了不让另一方变得更富有。
§24.1.31.8Si uir uxori munus immodicum calendis Martiis aut natali die dedisset, donatio est: sed si impensas, quas faceret mulier, quo honestius se tueretur, contra est.
\n\n如果丈夫在三月一日或生日时给妻子送了不适度的礼物,这就是赠与;但如果是为了支付该女子为了更体面地维持生活而产生的支出,则情况相反。
§24.1.31.9Non uidetur locupletior facta esse mulier, si aut in opsonio aut in unguentis aut in cibariis familiae donatam sibi pecuniam impenderit.
\n\n如果女子将赠与她的资金用于购买配菜、香精或家仆的口粮,则不认为她变得更富有。
§24.1.31.10Quae uir cibaria uxoris familiae iumentisue praestiterit, quae in usu communi erant, non condicentur: quod si familiam domesticam uxoris aut uenaliciam pauit, contra puto obseruari debere.
\n\n丈夫为共同使用的、妻子的家仆或牲畜所提供的口粮,不得被提起返还之诉;但如果他供养了妻子的私人家庭仆人或供待售的奴隶,我认为应当遵守相反的规定。

词汇与语法注释

  1. §24.1.31.prlanipendia — lanipendia 指负责称重并将羊毛分发给其他奴隶进行纺织的女奴。在此处,它比喻妻子用丈夫的材料制作衣服时,并非作为独立的合同方,而仅仅是作为协助处理丈夫事务的助手。
  2. §24.1.31.1non uirilia uestimenta — 短语 non uirilia uestimenta(非男式衣服,即女式等)是与前文对比的 uirilia uestimenta(男式衣服)相对而言。如果妻子以自己的名义制作这些衣服并随后赠与丈夫,根据夫妻间禁止赠与的原则,该赠与无效。
  3. §24.1.31.2retentionem impensae mulierem facturam — 尽管根据土地吸收建筑物的原则(地上物附属于土地),公寓楼属于丈夫,但对于自己付出的建造费用(impensa),妻子可以对请求返还房屋的丈夫主张留置权(retentio),以此获得受偿。
  4. §24.1.31.3unis quinque — unis 是数词 unus 的复数与格/夺格形式,在此处表示“合共(作为一组)以五个单位的价格”,指将两个奴隶打包以单一价格出售的买卖交易。
  5. §24.1.31.4pactum dumtaxat irritum esse — 在以真实价格进行的买卖中,仅为了赠与目的而达成的免除担保责任等约定(pactum)无效,而买卖合同本身依然有效。dumtaxat 是表示限制的副词,意为“仅”或“至多”。
  6. §24.1.31.7in quo maxime maiores — 普罗库鲁斯解释了祖先们(maiores)禁止夫妻间赠与的旨趣:这是一项保护性措施,旨在防止一方因过度的恩爱(amor)而被剥夺财产,而不是出于恶意阻止另一方变得富有。
  7. §24.1.31.9locupletior facta — 夫妻间禁止赠与的前提,是以受赠人是否“变得更富有”(locupletior facta)为标准。如果赠与的资金被消耗在日常食品或香精等消费品上,因没有实质性的财产增加,故不属于无效赠与或返还的对象。

引用这一段

查士丁尼一世, 学说汇纂 §24.1.31.pr-24.1.31.10. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi2806.phi002.humanitext-lat1:24.1.31.pr-24.1.31.10

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。