Humanitext Reader

查士丁尼一世 · 学说汇纂 §24.1.32.11-24.1.32.17

恢复婚姻分居及同时死亡情形下的赠与效力

第 3543 段,共 9271 段 · 拉丁语

内容简介

论述了在离婚后恢复婚姻、保持夫妻情爱的分居、同时死亡以及公婆和岳父母对儿媳或女婿的赠与等特殊情况下,夫妻间赠与的效力判定。

[ULPIANUS libro trigesimo tertio ad Sabinum. ] §24.1.32.11Quid ergo, si diuortium factum est, deinde matrimonium restauratur, et in diuortio uel mutata est uoluntas uel eadem durauit, restaurato tamen matrimonio et uoluntate donatoris reconciliata an donatio duret, si constante matrimonio donator decesserit? et potest defendi ualere.
那么,如果发生了离婚,随后婚姻又得以恢复,且在离婚期间,其意愿要么改变了,要么保持不变,但在婚姻恢复且赠与者的意愿重新达成和解后,如果赠与者在婚姻存续期间死亡,赠与是否仍然存续? 可以主张其有效。
§24.1.32.12Quod si diuortium non intercesserit, sed friuusculum, profecto ualebit donatio, si friuusculum quieuit.
但是,如果介入的不是离婚,而只是短暂的不和,若不和已经平息,赠与无疑是有效的。
§24.1.32.13Si mulier et maritus diu seorsum quidem habitauerint, sed honorem inuicem matrimonii habebant (quod scimus interdum et inter consulares personas subsecutum), puto donationes non ualere, quasi durauerint nuptiae: non enim coitus matrimonium facit, sed maritalis affectio: si tamen donator prior decesserit, tunc donatio ualebit.
如果妻子和丈夫确实长期分居,但彼此仍保持对婚姻的尊重(我们知道这有时也会发生在执政官级别的人物之间),我认为赠与无效,就如同婚姻仍在持续一样:因为并不是同居创造了婚姻,而是夫妻之间的情爱;然而,如果赠与者先死亡,那么赠与将有效。
§24.1.32.14Si ambo ab hostibus capti sint et qui donauit et cui donatum est, quid dicimus? et prius illud uolo tractare.
如果赠与者和受赠人都被敌人俘虏,我们该怎么说? 我想先讨论那一点。
oratio, si ante mors contigerit ei cui donatum est, nullius momenti donationem esse uoluit: ergo si ambo decesserint, quid dicemus, naufragio forte uel ruina uel incendio? et si quidem possit apparere, quis ante spiritum posuit, expedita est quaestio: sin uero non appareat, difficilis quaestio est.
演说规定,如果死神先降临于受赠人,则赠与无效;因此,如果两人都死亡了(例如因海难、房屋倒塌或火灾),我们该怎么说? 如果确实能查明谁先咽气,问题就迎刃而解;但如果查不出来,问题就很困难。
et magis puto donationem ualuisse et his ex uerbis orationis defendimus: ait enim oratio 'si prior uita decesserit qui donatum accepit': non uidetur autem prior uita decessisse qui donatum accepit, cum simul decesserint.
我更倾向于认为赠与已经有效,并且我们根据演说的以下词句予以辩护:因为演说指出“如果接受赠与的人先离世”。 但当他们同时死亡时,接受赠与的人并不被视为先离世。
proinde rectissime dicetur utrasque donationes ualere, si forte inuicem donationibus factis simul decesserint, quia neuter alteri superuixerit, licet de commorientibus oratio non senserit: sed cum neuter alteri superuixerit, donationes mutuae ualebunt: nam et circa mortis causa donationes mutuas id erat consequens dicere neutri datam condictionem: locupletes igitur heredes donationibus relinquent.
因此,最正确的说法是,如果双方碰巧互赠财产并同时死亡,由于谁也没有比对方活得更长,尽管演说没有考虑到同时死亡的人,但两项赠与都将有效;但既然谁也没有比对方活得更长,相互的赠与就都将有效:因为关于因死相互赠与,其逻辑结论也是说,任何一方都没有获得返还请求权;因此,他们通过赠与使自己的继承人变得富有。
secundum haec si ambo ab hostibus simul capti sint amboque ibi decesserint non simul, utrum captiuitatis spectamus tempus, ut dicamus donationes ualere, quasi simul decesserint? an neutram, quia uiuis eis finitum est matrimonium? an spectamus, uter prius decesserit, ut in eius persona non ualeat donatio? an uter rediit, ut eius ualeat? mea tamen fert opinio, ubi non reuerterunt, ut tempus spectandum sit captiuitatis, quasi tunc defecerint: quod si alter redierit, eum uideri superuixisse, quia redit.
根据这些,如果两人同时被敌人俘虏,并都在那里死亡,但不是同时死亡,我们是看被俘的时间,从而认为赠与有效,就如同他们同时死亡一样? 还是两项赠与都不有效,因为在他们活着的时候婚姻就已经结束了? 还是我们看谁先死亡,从而在其人身上赠与无效? 还是看谁返回了,从而其赠与有效? 然而,我的看法是,在他们没有返回的情况下,应当看被俘的时间,就如同他们当时已经死亡一样;但如果有一人返回,他被视为活得更长,因为他返回了。
§24.1.32.15Qui quasdam res ex his quas donauerat legasset, quasdam non, non uidebitur ceteras noluisse ad uxorem pertinere: plerumque enim antea legat, postea donat: uel alia causa fuit legandi.
如果有人将其赠与的财产中的一部分遗赠,而另一部分没有遗赠,这并不会被视为他不希望其余部分归妻子所有:因为人们通常是先遗赠,后赠与;或者有其他遗赠的原因。
§24.1.32.16Oratio non solum uirum et uxorem complectitur, sed etiam ceteros, qui propter matrimonium donare prohibentur: ut puta donat socer nurui uel contra, uel socer genero uel contra, uel consocer consocero qui copulatos matrimonio in potestate habent: nam ex mente orationis his quoque omnibus permissum est in eundem casum donare.
演说不仅包括丈夫和妻子,还包括因婚姻而被禁止赠与的其他所有人:例如,公公赠与儿媳或相反,或者岳父赠与女婿或相反,或者将结为婚姻者置于其家父权之下的亲家之间相互赠与:因为根据演说的精神,所有这些人也都被允许在同样的情况下进行赠与。
et ita et Papinianus libro quarto responsorum sensit: sic enim scribit: socer nurui uel genero donauit: postea filius eius uel filia constante matrimonio uita decessit: quamquam uitium donationis perseueret, tamen, si socer nullam quaestionem donationibus intulit, post mortem eius contra heredes orationis sententia uidetur interuenire: nam quae ratio donationem prohibuit, eadem beneficium datum implorabit.
帕皮尼安在《答辩录》第四卷中也是这样认为的,他这样写道:“公公或岳父赠与儿媳或女婿;随后其子或女在婚姻存续期间离世:尽管赠与的瑕疵依然存在,但如果公公或岳父没有对赠与提出任何异议,在其死后,演说的旨意似乎对继承人产生干预:因为禁止赠与的同样理由,也将诉求给予恩惠。
ut igitur ualeat donatio ista, Papinianus exigit, ut et filius eius qui donauit ante decesserit, et socer postea durante uoluntate.
”因此,为了使该赠与有效,帕皮尼安要求,赠与者的子女必须先离世,而公公或岳父随后在维持其意愿的情况下离世。
§24.1.32.17Si filius familias, qui castrense peculium habet uel quasi castrense, uxori donet, filii personam et mortem spectabimus.
如果拥有特有产或准特有产的家子向妻子赠与,我们将考察该家子的人格与死亡。

词汇与语法注释

  1. §24.1.32.13quasi durauerint nuptiae — 该从句修饰 "puto donationes non ualere"(我认为赠与无效)。由于夫妻间的赠与在婚姻存续期间原则上是无效的,因此即使双方分居,只要婚姻关系(夫妻情爱)被视为依然持续,该赠与在生前便仍属无效。
  2. §24.1.32.14si prior uita decesserit qui donatum accepit — 针对皇帝演说中的这一表述,乌尔比安认为,在同时死亡的情况下,不能说受赠人先于赠与人死亡。因此,使赠与失效的条件未成就,结果应当认定该赠与依然有效(ualere)。
  3. §24.1.32.16nam quae ratio donationem prohibuit, eadem beneficium datum implorabit — 这里的“理由”(ratio)是指为了保护婚姻和家庭而禁止夫妻及家父权内亲属间赠与的立法宗旨;而正是这一禁止背后的相同逻辑,构成了在特定条件(死亡)下适用确认赠与有效这一“恩惠”(beneficium)的依据。

引用这一段

查士丁尼一世, 学说汇纂 §24.1.32.11-24.1.32.17. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi2806.phi002.humanitext-lat1:24.1.32.11-24.1.32.17

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。