Humanitext Reader

查士丁尼一世 · 学说汇纂 §24.1.3.pr-24.1.3.13

禁止夫妻间赠与的适用范围与间接赠与的无效

第 3512 段,共 9271 段 · 拉丁语

内容简介

乌尔比安引用安东尼努斯·奥古斯都皇帝的演说阐明了禁止夫妻间赠与的法理依据,并结合塞尔苏斯和朱里亚诺的观点,详细讨论了禁止适用的主体范围、家父权与军营特有财产对效力的影响,以及通过中间人和债务人进行间接赠与的无效性。

[ULPIANUS libro trigesimo secundo ad Sabinum. ]
[乌尔比安《释萨比努斯》第三十二卷] 这一理由在我们皇帝安东尼努斯·奥古斯都的演说中也被采纳。
§24.1.3.prHaec ratio et oratione imperatoris nostri Antonini Augusti electa est: nam ita ait: 'Maiores nostri inter uirum et uxorem donationes prohibuerunt, amorem honestum solis animis aestimantes, famae etiam coniunctorum consulentes, ne concordia pretio conciliari uiderentur neue melior in paupertatem incideret, deterior ditior fieret'.
因为他这样说:“我们的先祖禁止了夫妻之间的赠与,他们认为高尚的爱情仅应以心灵来衡量,同时也顾及配偶双方的名声,以免和睦看起来像是用金钱换来的,或者较好的一方陷入贫困,而较差的一方变得更富有。
§24.1.3.1Uideamus, inter quos sunt prohibitae donationes.
” 让我们来看看在哪些人之间禁止赠与。
et quidem si matrimonium moribus legibusque nostris constat, donatio non ualebit.
确实,如果根据我们的习惯和法律婚姻成立,则赠与不发生效力。
sed si aliquod impedimentum interueniat, ne sit omnino matrimonium, donatio ualebit: ergo si senatoris filia libertino contra senatus consultum nupserit, uel prouincialis mulier ei, qui prouinciam regit uel qui ibi meret, contra mandata, ualebit donatio, quia nuptiae non sunt.
但如果存在某种障碍,以致根本不存在婚姻,则赠与发生效力:因此,如果元老院议员的女儿违反元老院决议与获释奴隶结婚,或者行省妇女违反敕令与统治该行省者或在该行省服役者结婚,赠与发生效力,因为婚姻并不存在。
sed fas non est eas donationes ratas esse, ne melior sit condicio eorum, qui deliquerunt.
然而,使这些赠与获得确认是不公允的,以免那些违法者的处境变得更好。
diuus tamen Seuerus in liberta Pontii Paulini senatoris contra statuit, quia non erat affectione uxoris habita, sed magis concubinae.
不过,神圣塞维鲁在元老院议员庞提乌斯·保利努斯的获释女奴一案中作出了相反的裁决,因为她并不是以妻子的情意被对待,而更多是以妾的身份。
§24.1.3.2Qui in eiusdem potestate sunt, prohibentur sibi donare, ut puta frater mariti, qui est in soceri potestate.
处于同一人支配权之下的人,被禁止相互赠与,例如处于岳父支配权下的丈夫的兄弟。
§24.1.3.3Uerbum potestatis non solum ad liberos trahimus, uerum etiam ad seruos: nam magis est, ut hi quoque, qui aliquo iure subiecti sunt marito, donare non possint.
“支配权”一词我们不仅延伸适用于子女,也适用于奴隶:因为更合理的观点是,那些依据某种法律服从于丈夫的人,也不能进行赠与。
§24.1.3.4Secundum haec si mater filio, qui in patris potestate esset, donet, nullius momenti erit donatio, quia patri quaeritur: sed si in castra eunti filio dedit, uidetur ualere, quia filio quaeritur et est castrensis peculii.
根据这些原则,如果母亲向处于父亲支配权下的儿子进行赠与,该赠与将不发生任何效力,因为这被视为是父亲取得的;但如果是赠与给正前往军营的儿子,则该赠与被视为有效,因为这是由儿子取得的,且属于其军营特有财产。
quare et si filius uel priuignus uel quiuis alius potestati mariti subiectus de castrensi suo peculio donauit, non erit irrita donatio.
因此,即使是儿子、继子或服从于丈夫支配权下的任何其他人,从其军营特有财产中进行赠与,该赠与也不会无效。
§24.1.3.5Prohibetur igitur et uxori et nurui donare etiam is, qui est in soceri potestate, si modo maritus sit in patris potestate.
因此,即使是处于岳父支配权下的人,只要丈夫处于父亲的支配权之下,也同样被禁止向妻子和儿媳赠与。
§24.1.3.6Ab uxoris nurusue parte prohibitum est donari uiro uel genero.
在妻子或儿媳一方面,被禁止向丈夫或女婿赠与。
sed et his, qui sunt in eorum potestate si fuerit donatum, uel in quorum sunt potestate, non ualebit donatio, si modo uir et socer in eiusdem sunt potestate uel uir in soceri: ceterum si in alia familia est maritus, neque socero neque ei qui est in eius potestate neque ei in cuius est donatione interdictum est.
但是,如果赠与是向处于他们支配权下的人,或向他们所服从的支配权拥有者做出的,只要丈夫和公公处于同一支配权下,或者丈夫处于公公的支配权之下,则赠与同样不发生效力;然而,如果丈夫属于另一个家庭,则既不禁止向公公赠与,也不禁止向处于其支配权下的人或向其所服从的支配权拥有者赠与。
§24.1.3.7Socrui a nuru uel contra donari non est prohibitum, quia hic ius potestatis non uertitur.
儿媳向婆婆或婆婆向儿媳赠与并不被禁止,因为这里不涉及支配权的法律关系。
§24.1.3.8Si seruus meus, cuius usus fructus alienus est, donet uxori meae ex eo peculio, quod ad me non pertinebat, uel homo liber bona fide mihi seruiens, an ualeat donatio, quaeritur.
如果他人享有其用益权的我的奴隶,从不属于我的特有财产中向我的妻子进行赠与,或者善意地为我服役的自由人进行赠与,问该赠与是否有效。
et in libera quidem persona utcumque admitti potest donatio: ceterae enim personae alienationem peculii ut donent non habent.
确实,对于自由人而言,赠与在某种程度上是可以被容许的:因为其他的人并不拥有为了赠与而处分特有财产的权力。
§24.1.3.9Non tantum autem per se maritus et uxor ceteraeque personae dare non possunt sed nec per interpositam personam.
不仅丈夫、妻子以及其他的人不能亲自进行赠与,也不能通过中间人进行赠与。
§24.1.3.10Sciendum autem est ita interdictam inter uirum et uxorem donationem, ut ipso iure nihil ualeat quod actum est: proinde si corpus sit quod donatur, nec traditio quicquam ualet, et si stipulanti promissum sit uel accepto latum, nihil ualet: ipso enim iure quae inter uirum et uxorem donationis causa geruntur, nullius momenti sunt.
但必须知道,夫妻之间的赠与是被禁止的,以至于所作的行为依法律本身完全无效:因此,如果赠与的是有形物,则交付也完全无效;如果通过要式口头契约做出了承诺,或者进行了债务免除,也完全无效:因为依法律本身,夫妻之间为了赠与而进行的行为不具有任何效力。
§24.1.3.11Si quis igitur nummos uxori dederit, non fieri eius apparet, quia nihil corporis eius fieri palam est.
因此,如果有人把钱币给了妻子,显然这并不会变成她的财产,因为很清楚,该物作为有形物并没有变成她的财产。
§24.1.3.12Sed si debitorem suum ei soluere iusserit, hic quaeritur, an nummi fiant eius debitorque liberetur.
但如果他命令自己的债务人向她付款,这里就会产生疑问:钱币是否变成她的财产,且债务人是否得以免责?
et Celsus libro quinto decimo digestorum scribit uidendum esse, ne dici possit et debitorem liberatum et nummos factos mariti, non uxoris: nam et si donatio iure ciuili non impediretur, eum rei gestae ordinem futurum, ut pecunia ad te a debitore tuo, deinde a te ad mulierem perueniret: nam celeritate coniungendarum inter se actionum unam actionem occultari, ceterum debitorem creditori dare, creditorem uxori.
塞尔苏斯在《学说汇纂》第十五卷中写道,应当探讨是否可以说:债务人既得以免责,且钱币也变成了丈夫的而非妻子的。 因为,即使赠与不受市民法的阻碍,该交易的顺序也将是:资金从你的债务人流向你,然后从你流向该女子。
nec nouum aut mirum esse, quod per alium accipias, te accipere: nam et si is, qui creditoris tui se procuratorem esse simulauerit, a debitore tuo iubente te pecuniam acceperit, et furti actionem te habere constat et ipsam pecuniam tuam esse.
因为通过将这些行为迅速连接在一起,其中一个行为被隐藏了,但实质上是债务人给债权人,债权人再给妻子。 你通过他人接受你所接受的东西,这既不新鲜也不奇怪:因为即使一个伪装成你债权人代理人的人,在你的命令下从你的债务人那里接受了资金,也确定你享有盗窃之诉,且该资金本身就是你的。
§24.1.3.13Huic sententiae consequens est, quod Iulianus libro septimo decimo digestorum scribsit, si donaturum mihi iussero uxori meae dare: ait enim Iulianus nullius esse momenti, perinde enim habendum, atque si ego acceptam et rem meam factam uxori meae dedissem: quae sententia uera est.
与这一观点相一致的是朱里亚诺在《学说汇纂》第十七卷中所写的,如果我命令一个将要向我赠与的人把物品给我的妻子:朱里亚诺说,这不发生任何效力,因为这应当被视同为我已经接受了该物并使其成为我的财产,然后再将其赠与我的妻子:这一观点是正确的。

词汇与语法注释

  1. §24.1.3.1ne sit omnino matrimonium — 带有虚拟式现在时 `sit` 的 `ne` 从句起着同位语名词性从句的作用,用以解释前述名词 `impedimentum`(障碍)的内容,可理解为“根本不存在婚姻的障碍”。
  2. §24.1.3.4patri quaeritur — 动词 `quaerere` 的被动语态 `quaeritur` 意为“被取得、归属于”。与格 `patri` 是表示利益关系的与格(“为了父亲”),表示父亲是该取得的受益者。
  3. §24.1.3.6his, qui sunt in eorum potestate si fuerit donatum, uel in quorum sunt potestate — 在语法结构上,条件从句 `si fuerit donatum`(如果赠与给……)被夹在句首的与格短语 `his ... uel [his] in quorum ...`(处于他们支配权下的人,或者他们所服从的支配权拥有者)之间,最后连接到主语 `donatio` 和主动词 `non ualebit`。这是一种倒装结构。
  4. §24.1.3.12uidendum esse, ne dici possit — 在 `uidendum esse`(应当探讨)之后接的 `ne` 从句,虽然形式上表示否定的担忧,但在此处作为惯用表达,用以促使探讨一种肯定的可能性,即“是否可以说……”。
  5. §24.1.3.12celeritate coniungendarum inter se actionum unam actionem occultari — 这是由属格名词 `actionum` 和动形词 `coniungendarum` 构成的动形词结构,受 `celeritate` 修饰,译为“由于行为相互连接的迅速”。整个短语表示对格加不定式结构 `unam actionem occultari`(一个行为被隐藏)的原因或手段。

引用这一段

查士丁尼一世, 学说汇纂 §24.1.3.pr-24.1.3.13. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi2806.phi002.humanitext-lat1:24.1.3.pr-24.1.3.13

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。