[TERENTIUS CLEMENS libro quinto ad legem Iuliam et Papiam. ] §24.1.25.prSed et si constante matrimonio res aliena uxori a marito donata fuerit, dicendum est confestim ad usucapionem eius uxorem admitti, quia et si non mortis causa donauerat ei, non impediretur usucapio.
[特伦提乌斯·克莱门斯《论尤里乌斯和帕皮乌斯法》第五卷] 但是,如果在婚姻存续期间,丈夫将属于他人的物赠与妻子,应当认为妻子被立即准许对该物进行时效取得,因为即使丈夫并非因死亡原因而赠与她,时效取得也不会受到阻碍。
nam ius constitutum ad eas donationes pertinet, ex quibus et locupletior mulier et pauperior maritus in suis rebus fit: itaque licet mortis causa donatio interueniat, quasi inter extraneas personas fieri intellegenda est in ea re, quae quia aliena est usucapi potest.
因为既立之法适用于那些使妻子变得更富有、而丈夫在自己的财产上变得更贫穷的赠与:因此,即使有因死亡原因的赠与介入,在因属于他人而可被时效取得的物上,也应当被理解为如同在陌生人之间进行的一样。